-556ad prima vota annua profitenda in Congregatione Mariana admittere mihi liceat, ne me subito mortuo, ipsa Congregatio penitus existere desinat, - ut alii vero candidati, qui sese praesentabunt, respective novitiatum vel probationem incipere possint. Eidem sacerdoti Georgio Matulewicz, ego Praepositus Generalis CC. RR. Marianorum, quantum in me est, concedo in Domino omnem facultatem et delegationem, meo nomine, de omnibus rebus, quae ad nostrae Congregationis ulteriorem subsistentiam et continuationem spectant, apud Sanctam Sedem Apostolicam tractandi. Quae par est pietate, reverentia et erga S. Sedem Apostolicam obsequium Humillimus in Christo Servus, praepositus Generalis Congregationis Clericorum Regularium Marianorum, Sacrae Th. Candidatus, Parochus Mariampolensis Sacerdos V incentiusSenkowski Mariampoli, gubernii Suwałki, Russiae, die 20 Iulii 1909 anno. [LVA,zesp.l676,inv.l,vol.27,k.l-3] Explicatio et petitio P. Georgii Matulewicz a Card. J. Vives y Tuto Prefecto Congregationis Religiosorum Ego Georgius Matulewicz, sacerdos S. Th. Dr., Theologiae Dogmaticae et So- ciologiae in Academia Ecclesiastica Catholica Petropolitana profesor, qui a Vincentio Sękowski, Praeposito Generali Congregationis Clericorum Regularium Marianorum, quae sub titulo Immaculatae Conceptionis B. V. Mariae a Papa Pio VI anni 1786 approbata est, omnem facultatem in Domino et delegationem accipi res eandem Congregationem respicientes apud Sanctam Sedem Apostolicam tractandi, - has explicationes atque supplices petitiones, quae eiusdem Congregationis ulteriorem existentiam spectant, Vestrae Eminentiae benigno iudicio et decisioni humillime submittendas mihi proposui: I. Suppressis potestate civili in Imperio Russico Religiosis Ordinibus et Congregationibus, Marianae quoque Congregationi Clericorum Regularium, inde ab anno 1864 amplius novitios recipere non licuit usque nunc temporis licet. Quo factum est, ut eadem Congreagatio Mariana brevi penitus existere desinat, nisi nihil ad gubernii civilis defensionem attendendo, novitios recipere ad vitam religiosam, non prodendo, quantum fieri potest, id coram gubernio, continuare pergat. Quod id generis vita religiosa in Russia possibilis est, aliae plures eiusmodi Congregationes Religiosae, quae ibidem prospere existunt atque plurimum Ecclesiae prosunt, documento sunt. Itaque Mariana quoque Congregatio Clericorum Regularium humillime petit, ut eidem pariter, nihil attendendo ad iniquas leges civiles, sed solis Sanctae Matris nostrae Ecclesiae legibus in omnibus sese conformando, ulterius subsistere liceat, nullo quantum fieri potest signis exterioribus suam vitam religiosam coram gubernio
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==