-553Praesidentis Conventus Mariampolensis et huic muneri alligat et adunat. Art. 2. Potestatem jurisdictionemque totam quanta hucusque residebat exercebaturque a Capitulo Generali Congregationis Marianae transfert in Consilio Conventus Mariampolensis cum omnibus privilegiis, praerogativis facultatibusque. Art. 3. Consilium Praesidentis constabit ex Vicepraesidente seu Commissario Generali, Patribus Emeritis nempe qui Praepositi Generalis munere iam functi fuerint utpote discretis perpetuis, Procuratore conventus, quattuor Assistentibus, quibus Secretarius adiungitur. Art. 4. Praesidens Mariampolensis Conventus Consilium congregare tenebitur ad expedieda exequendaque omnia et singula negotia capiendi consensus sive consilii causa, quibus expediendis secus Praepositus Generalis consensu consiliove Capituli opus haberet ad mentem luris Canonici communis et Constitutionum particularium Congregationis, caetera vero pro prudentia sua Praesidens solus poterit expedire et exsequi. Art. 5. Ad valorem statutorum ordinationumve Consilii Conventus Mariampolensis requiritur et sufficit, ut legitime vocentur Patres respectivi actu commorantes in Conventu Mariampolensi. L. S. Constantius Irenaeus Episcopus Seinensis Sedis Apostolicae Delegatus Georgius Katyll Delegatus visitator Andreas Marmo Can. hon. Samog. Assessor Consistorii Generalis Seinensis Joaaes Prusalajtys Secretarius Visitationis Generalis pdem,fasc.ll,p.l3J Deputatio Praepositi Clericorum Regularium Congregationis Immaculatae Conceptionts B. V. Mariae in Conventu Mariampolensi in actu Visitationis Constantius Irenaeus Comes Pomian Lubieński Dei Miseratione ac Sanctae Sedis Apostolicae gratia Episcopus Seinensis seu Augustoviensis ac Sanctae Sedis Apostolicae Delegatus. Reverendissimo in Christo Petri Georgio Czesnas Clerico Regulari Congregationis Immaculatae Conceptionis B. V. Mariae in Praelatum Conventus Mariampolensis canonice electo, nobis in Christo dilecto, Salutem in Domino. Ut muneri Delegati Sanctae Sedis Apostolicae erga Congregationem Clericorum Regularium Marianorum a nobis suscepto rite satisfaciamus bonoque tam spirituali quam temporali huiusce Congregationis necnon Conventus Mariampolensis quantum cum Domino possumus provideamus, electionem Reverendissimae Paternitatis Tuae omnibus modis canonice factam in Praelatum Congregationis Conventus Mariampolensis confirmandam esse duximus prout serio harum confirmamus confirmatumque esse omnibus et singulis quorum interest aut quomodolibet interesse poterit declaramus, ad mentem Decreti nostri de die 9 mensis
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==