-524temporalem, et inspiciemus aeternam, ut ad eam pervenire valeamus. In Capitulo moderno proxime celebrato non sunt statuta aliqua praecipua ac majoris momenti puncta: habemus enim Regulam et Constitutiones Ordinis, tum tot frequenter repetita ac nobis a praeteritis majoribus nostris in scriptis relicta memoriae prodita monumenta, haec observemus saepiusque in memoriam revocemus; tandem ad impletione praeceptorum Dei vigilas inveniamur ac fervidi, et haud ad vivendum bene sufficientur Nobis. Interim pro munere ministerialis officii nostri respectu circumstanciarum nonnullarum ac locorum quaedam statuuntur in sequenti forma: Decreta Capituli Provincialis a. 1805 [Prot.Mar.166] Puncta sancita sub tempus Capituli Provincionalis celebrati 1805 anno diebus octava et sequentibus mensis Octobris in Conventu Mariampolensi. [167] lmo. Cum ad recitandam choraliter Officium Divinum tam inopiam temporis, quam paucitas personarum non facile permittant exequi hoc: quilibet private illud debite valet persolvere. Post prandium autem (si quid medicum sumit tempus) saltem aliquando recitanda recommendatur pars Rosarii; Tum bre[ve] examen vespertinum, post quod et Litaniae de Omnibus Sanctis dici possunt. 2do. Depraehensum est, quod nulli Superiores Locorum sanae obliti reflexionis (et praesertim in provincia meridionali) quotquot sub sua jurisdictione habentur Sacerdotes omnes fere promovent pro capellanatu ad ecclesias alienas, relicti soli in conventu, quod est risu dignum et dolendum quid: quare praecavetur ab hinc uti posterum in quolibet conventu ad minimum tres continuo manentes reperiantur Sacerdotes, hocque recommendatur sub poena depositionis officii arbitrio nostro imponendae. 3ho. Ob penuriam temporis moderni ac carestiam amplibilium, tum propter majorem laborem in paucitate numeri personarium ex sententia Venerabilis Assessorii Definitorialis augetur solarium ad 60 florenos polonicales cuilibet religioso (etiam extra conventum manenti) per omnium in his 4 conventibus nostris a Superioribus exsolvendum. 4to. Cum Conventus noster Gurensis pro capellanatu monialium Sancti Dominici quolibet anno ab iisdem sumat in solutione 200 florenos pol. et eaedem dietae moniales subministraverunt seorsive summulam 1000 florenorum in tuitu capellani, ac provisionem ab eadem expresse in personam sui capellani transfusam habere voluerunt in quantitate florenorum pol. 35, ideo ex arbitrio eiusdem Assessorii 200 [168] floreni per annum ad conventum possunt [?] recipiendi: iam vero 35 floreni
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==