Decreta Ordinationes

-523maxime procellosis susceptum temporibus quod sat apertum prae oculis habet quisque nostrum. Cum attamen alia ex parte praeesse gregi dominico ac regere eundem sit quid inevitabile nam nequit communitas sine rectore veluti moderatore sui subsistere secus: Quapropter non contradicens Divinae [165] voluntati vestraeque simul liberae peractae electioni, prout subsecutae jam supremi regiminis approbatione, suscipio onus illud, partes illius executuras intantum, in quantum vires nostrae advigilare permittunt, ac circumstantiae temporis loci possibilitatis dictabit, bonum commune postulabit. Finis atque scopus pastoralium nostrarum non alius est quam omnes vos (quos antequam aliquando feliciter eveniet invisere) in osculo pacis paterne salutare, omniamque iisdem bona examino apprecari; tum ad meliorem frugem colligendam, doque die in diem in viis justitiae procedendum adstruere quid: Scriptum est enim: Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est. Quod quidem Evangelium effatum ad solos viros apostolicos conformiter referri videtur, nihilominus ad nos omnes procul dubio evidenter se extendit, quilibet enim Sacerdos Apostolus est, qui ex professo status sui ceteros instruere remedio salutis praebere, proximis verbo et exemplo suffragari debet. Studeamus igitur pro qualitate status nostri luce bonorum operum aliis praelucere monita salutis dare, a malo avertere, ad bonum adhortari, uno verbo tam propriam, quam alienam salutem impigre procurare. Pauci quidem ad praesens facti sumus senescimus etiam et ingemiscimus sustinentes ferocitatem temporis nonque videmus mere mentum ordinis; pro procurando quo fecimus, que potuimus, et quamvis dictae procurationis nostre effectum sortiti non sumus, pacienter attamen expectaremus si forsitan aliquando spes effulserit. Poteris utique est Deus ut commune fert adagium, et de sapientibus homines creare. Recuperant quidem ab Instituto nonnulli confratres nostri et aliud institutum pro Ebito sui amplexi sunt nosque relicti exigui videmur. Permaneamus constanter in priori proposito cordis nostri, quod facimus Deo, et Genitrici eius non ille coronatur vel potius [166] praemiatur, qui incipit gloriosi, sed qui finit opus laudabiliter quod agressus est. Dicitur communiter Varietas delectat homines suaque propria quemque trahit voluptas mundus hic finitur et omnia, quae in eo sunt, finem suum habent ac desistunt; unum autem omnibus necessarium est, ut feliciter nempe, vivamus perenniter. Querat nescio quis aliqua in re sui satisfactionem, perfectum attamen solatium nunquam inveniet in mundo. Ita asserit Divus Augustinus egregius Doctor Ecclesiae, non est quietum Cor meum intra me, donec perfecte quiescat, Deus meus, in te. Ita sane est: Laborant ferventer mortales in mundo, ast non laborant utiliter, quia laborant pro tempore et non pro aeternitate. Tempus autem in mundo vel potius mundus ipse finitus est, aeternitas vero est infinita. Videamus ergo vitam

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==