-493Sancto in qualibet domo nostra (sub cujus tractu omnes Fratres Clerici et Coadjutores expiata per Sacramentum Paenitentiae conscientiae Sacra Communione reficientur), celebrari debere inculcamus, religiosi porro Sacerdotes in privatis tantum Missis collectam eiusmodi votivae assument. Caeterum singulis locorum Superioribus et eorum respective communitatibus paterno affectu commendamus, quatenus subsidio charitativo pro sustentatione vocalium Conventum Resnensem donare non praetermittant, ne conventus ex tali actu damnum magnum pati videretur. Spero igitur in Domino Reverendissimos Admodos suis titulis Honorandissi- mos Patres praesenti intimationi Capituli Generalis pro bono communi institutae probae parituros, quae iterato desiderans venturos commendo interim gratie Dei et plenitudini nostri Servatoris, qui potens est dare salubria cordibus nostris desideria tranquillamque in coadunatione spiritus [141] huius Sacri Congregationii reddere administrationem. Volumus autem praesentes ad mensam canonicam perlectas protocollis ingrossari etc. In quorum majus robur Sigillum Ordinis Minus manumque Nostram apponimus Datum Gurae in conventu nostro die 2 Octobris 1793. L. S. F. Adrianus Ignatowski Ex Praepositus, et Visitator Generalis mpp. De Mandato Reverendissimae Paternitatis Fr Felix Hadrawa S. T. Lector Secretarius Ordinis mpp. Ordinationes Capitulares a. 1793 [Prot.Skur.86] Puncta sancita sub tempus Capituli Generalis in Conventu Rasnensi diebus 20. 21,22. 23,24,25, 26, 27. mensis Octobris, Anno Domini 1793 Praeside Reverendissimi Patre Thaddeo Białowieski S. T. L. Praeposito ac Visitatore Generali Clericis Regularibus Marianis ad observandum praescripta. lmo. Venerabile Assessorium perpendendo qualitates et merita Admodum Reverendorum Patrum Francisci Kuprel, Patris Conventus Gorensis, Petri Grochalewicz S. T. L. et Exassistentis, Ambroży Bilewicz et Ignacii Mekelberk statuit ac decrevit eos promovendos esse in Patres Ordinis emeritos, sicque promotos, ut tales ab omnibus vult nuncupari. Sess. 13 n° 2do. 2do. Statuit Ven. Assessorium, ut in seorsiva ad id comparata decenti tabella adnotentur indulgentiae cuiuslibet nostrae ecclesiae Christi fidelibus concesse in nostris ecclesiis lucrandae, quae tabella appendi debet in sacristia. Indulgentiae autem toto Ordini concessae in Directorii adnotari et specificari debent. Sess. 7. n°3.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==