-48838VO. Quod, si quempiam Reverendissimus Vicarius parandi se pro missionibus designaverit, is ex tempore tali mandato parere tenebitur; quod pium opus per sexcennium manutenentium Religio Nostra meritis S. T. Lectorum non solum coaequabit, verum et ipse Deus, apud quem merces magna nimis caelestibus locupletabit benedictionibus. 39"°. Postquam Ordo Marianus vi instituti sui et intimi amoris cupiat prodesse, utilemque se reddere Reipublicae, huic Serenissimae omnibus viribus, hincque in finem huiusmodi per Illustrissimos Nuntios ad Comitia Generalia Confoederatos: benefactores suas petitiones et desideria eidem proponere enixe constituerit, qua propter ad sortiendum effectum Venerabile Assessorium omnibus Superioribus sub onere conscientiae demandat, ut toti communitati sibi subiectae indicerit, Si quaeris miracula etc., antyphonam ad S. Antonium postquam recitandam cum propria oratione. Post silentium vero tria A ve Maria ad S. Annam; omnibus vero Sacerdotibus qualibet die collectam pro Quacunque necessitate Ne despicias, exceptis tamen festis lmae clasis, et 2dae, idque ab intimatione praesentium usque ad conclusionem Comitiorum Generalium huius incliti Regni. 40mo. Super propositione facta a Reverendissimo Vicario Generali quam in diis variis gravatum se sentiat infirmitatibus, si fatis cederet, volente sic Deo, utrum in hac congregatione eligendus sit Vicesgerens in generalia gubernacula huius Sacri Ordinis Mariani, qui regimen teneret usque ad praefixum tempus, ne institutum ex convocatione nova aliquod damnum patiatur, neve ob moram temporis aliqua fiat in Sacro Ordine scissio vel conturbatio etc. Venerabile Assessorium statuit atque decernit si sic (quod Deus avertat) contigeret, Antusiasmum quota constitutiones et declarationes Eminentissimorum Cardinalium supra Concilium Tridentinum servandum esse, ut qui senior est vocatione in Assessorio Generali moderno, is gubernacula Ordinis totius teneat, opportet cui omnes religiosi, nemine excepto, religiosam oboedientiam, uti Vicario Generali exhibere debebunt 41mo. Caeterum satagant omnes huius incliti Ordinis asseclae sub famulatu suavissimo Virginis Illibatae Mariae degentes, omni conatu atque diligentia per observantiam Statutorum, aliarumque Capitularium sanctionum pro conscientiae decore, emolumento perfectionis vitae, certam suam facere vocationem, qua digni facti sunt, ut aeviternam insimul laborum suorum valeant obtinere a Patre Caelesti retributionem. Volumus autem praesentes ad canonicam mensam perlectas, et idiotis explicatas, protocollisque ingrossatas via cursoria ad viciniorem conventum transmittendas fore. Dedimus in Conventu nostro Corabieviense, et in majus praesertim robur
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==