-424llmo. Statuit Venerabile Definitorium, quatenus omnes religiosi utantur paliis coloris cinericii, capotae vero omnino tollantur ac cassentur, comparatae tamen ad utendum, donec lacerentur, ad tempus conceduntur. 12mo. Idem Venerabile Definitorium omnibus et singulis conventibus, qui actu animarum curam exercent, secundum sanctiones Concilii Tridentini Sess. 23, cap. 1 de Reform, editas, quibuscunque diebus Dominicis et Festivis de Praecepto celebrandi Missam lectam unam pro parochianis omnino mandavit. 13mo. Ordinat atque mandat Venerabile Definitorium singulis etiam quibuscunque conventuum Superioribus, ne ullatenus materiam murorum, praesertim lateres spargere aut cuicunque accommodare, ac vendere sine praevia [licentia,Sfcur.] Reverendissimi Patris Praepositi Generalis audeant vel praesumant. 14to. Idem Venerabile Definitorium conservare cupiens illum antiquum ac laudabilem morem, ab ipsoque Venerabili Institutore inventum, in portando albo pallio, statuit ac sancivit, ut ab omnibus religiosis nostris comparetur ac portetur, neque quis religiosorum absque albo pallio, singulariter inter digniores ac in civitatibus comparere audeat, et sese praesentare praesumat. Etiam Ipsi Fratres novitii, quatenus curent de comparando sibi albo pallio, decidit, sin secus non sunt admittendi ad professionem. 15to. Rationem praetensionis R. P. Martini Stęchlewicz ad Conventum Skórcen- sem decidit Ven. Definitorium, quatenus communitas Skórcensis pro dolio vini restituat illi florenorum 200; reliquas vero praetensiones donat praefatus R. P. Conventui Skórcensi, tenebitur tamen Conventus Skórcensis dare illi in scripto quietationem. 16to. Venerabile Definitorium statuit, ac serio prohibuit, quatenus RR. PP. Praesidentes ne tam severe cum subiectis suis agant, sed mitius, affabilius, paternoque affectu procedent, a verbis scommaticis, iniuriosis ac laesivis prorsus abstineant, memores illius effati: qui nescit dissimulare, nescit regnare. 17"'°. Idem Venerabile Definitorium decidit, quatenus sit promovendum Breve Apostolicum approbans beneplacitum Illustrissimi Loci Ordinarii Vilnensis circa parochiam ad ecclesiam Mariam polensem et Miroslaviensem ac alias imposterum erigendas. 18vo. Prohibuit etiam serio Ven. Definitorium, quatenus non praesumant [136r abhinc amplius religiosi nostri portare coronam Decem Beneplacitorum B. V. Mariae in funiculis cerulei coloris sicut usque hodie compertum est. Cassavit itaque illam inconvenientem coronam, neve amplius in talibus comparcant, omnino proscripsit.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==