Decreta Ordinationes

-411 - 3a°. Demendantur a Venerabili Assessorio suffragio pro anima piae memoriae Adm. Reverendi Patris Hyacinthi Wasilewski, videlicet, Missa conventuale cum Vigiliis simul aliae missae numero 10 lectae a quolibet conventu absolvendae in locum obligationis perpetuis temporibus futuris receptae, celebrandi unam Missam quolibet mense pro animam eius. Quamque obligatione tollit Venerabile Assessorium, tum quia ullum censum ex eodem peculio relicto speratur habere Congregatio, tum quia jam aliunde constat notabiliter sacrificiis ac oblationibus suffragium praestitisse animae eius nostros conventus per multiplicationem missarum ac suffragium. 4to. Ex quo subditi Conventus nostri Gorensi fugitivi non amplius in possessionem nostram censeantur redire et in recuperandis iisdem summae, adsunt dificultates, praesertim his temporibus obstaculaque maxima, hinc permissum est a Venerabili Assessorio Superiori conventus Locali, cum referentia tamen ad Adm. R. P. Praepositum Generalem donationes eorundem facere, videlicet si in praxi vellent aliqui domini saeculares, habita donatione per proprio sumptu eos recuperare et conventui compensare, seu solvere eosdem, permittuntur, juridice donationes, dummodo litterae metrices eorundem habeantur, ne loco emolumenti damnificetur conventus, peculium autem ad communem cassam reponendum declaratur. 5to. Aufertur Superioribus Localibus potestas et licentia absque scitu Adm. Rev. Patris Praepositi Generalis emittendi Quaestuarios per conventibus in Palatinatu longe a se descitos uti Volhinium, Lituaniam etc. nisi ad loca viciniora et ad breve tempus haec licentiae tribuitur quaestuandi gratia. 6to. Siquidem decretum per reductionem missarum fundatialium obtentum Romae jam ad manus habemus, hinc juxta reflexio habenda super inscriptas missas fundatiales, recommendatur RR. PP. Praesidentibus, et quia census ab iisdem obligatorii [129vJ vel diminuiti vel totaliter oblati vel non regulariter censentur, hinc etiam diminuto censu, vel totaliter oblata, diminuenda sunt missae vel totaliter cassandae, prius tamen exacta informatio onerum missarum talium requiritur donec de consensu Illustrissimi Loci Ordinarii executio decreti subsequetur, non graventur igitur RR. PP. Praesidentes executioni demandare moderni decisionem Venerabilis Assessorii ac in scriptis porrigent omnes missas fundatiales, quas habent absolvendas, remittantque Varsaviam. 7mo. Libri a Celsissima Principessa dono oblati Czartoryska Magno Ducatu Lituaniae Comes applicantur ad bibliothecam Conventus Rasnensis. 8VO. Permissum est Venerabili Patri Vincenti Moreczek [?] iter peragendi Bohaemiae causa visitandi Consanguineos suos una cum socio religioso Fratre

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==