-403prima vice comedat in terra medii refectorii, pro secunda vice disciplinetur fortius, deinceps pro arbitrio Superiorum poenae luat. Si vero pecuniam aut aliquam rem magni momenti, cujus quantitas in Constitutionibus nostris Cap. 2 numero 9, tam pro casu reservato, quam pro privatione ejusdem per Venerabili Assessorium in Capitulo proximo praecedenti numero 5 determinata, ut sine licentia a quocunque habuerit vel alienaverit, sive sit praelatus sive subditus, a Confessario absolvi non possit nisi illud prius Superiori praesentaverit vel alienatum si possibile fuerit recuperaverit, et in cistulo communi deposuerit, deinde postero privationem vocis activae et pasivae. Culpae gravioris poenae per graviori subiacent, quae augeri et minui potest, juxta qualitatemque delicti et quantitatem materiae, si vero in mortem (quod Deus avertat) proprietarius quis, sive ex subditis sive ex praelatis inventus fuerit, sacrificium aut aliquod officium pro ipsius anima non fiat et sepultura ecclesiastica privetur. Surripientes pretiosa familiae in duplicata poena proprietariorum puniri debent. Vide ulterior ex Capitulo anno 1776 punctum numero 5, item decimum et undecimum. 4to. Notatus negligentia turpis vel sordida Superiorum Localium circa conservanda vel reperanda sarta tecta ecclesiarum et circa mundiciam apparementorum, idcirco serio monentur, ut exhibeant majorem circa haec diligentiam pro gloria Dei et aedificatione populi, non solum omnia Domino facienti quod vix est non denegabit gratiam et media, sed etiam ii saeculares advertento initio et conatus ipsorum eos emolabunt et iuvabant praesertim autem intra ecclesiae saepius in anno lavari et reparari, argentum mundari curabunt. 5to. Conquerantur passim saeculares, quod a quibusdam religiosis nostris injuste vexentur variis molestiis, et injuriis afficiantur, dishonorantur, ideo serio monemus omnes religiosos, ut ab his abstineant, et nobiles debito honore prosequantur, cum iisdem non vexentur, quod in aliquem ab eis patiantur injuriam, bonis modis Satisfactionem requirant. 6to. Quia a Reverendis Patribus Praesidentibus insufficit cura et vigilantia super observantia horum et aliorum punctorum, ut bono ordine totius Ordinis nostri, ideo haec et similia statuta in anteactis Capitulis decreta serio observanda recommendantur. Haec ad praesens sufficiant pro informationes et reformationes, certo, quam diligenter et fideliter, ad implorare gratiam et benedictionem Divinam recipiendo pietatem illam apostolicam Pax et benedictio supra illos, qui hanc Regulam secuti fuerint ad Gall. Cap. 6; et Rom. Cap 2. Gloria ethonor et pax omni operanti bonum. Immo et indignatio hominis, cui tribulatio et angustia in omnem animam operantem malum. Volumus autem, ut Copiam praesentium unusquisque conventus apud se habeat et ad suis legat. In quorum fidem manus nostras apponimus.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==