Decreta Ordinationes

-402lmo. Ebrietatis vitium tantopere in Religione nostra invaluit, ut vix aliqui immunes ab eo esse videantur. Cum tamen Apostolus Paulus inter gravissima crimina a caelo excludentia illud annumeret, scribens 1 Corint. Cap. 6,9 Neque fornicarii, neque idolis servientes, neque molles, neque masculorum concubitores, neque avari, neque adulteri, neque ebriosi regnum Dei possidebunt. Et Sacra Concilia atque Canones graves contra ebriosos Sacerdotes statuerunt poenas, scilicet: suspensionis ab officio, privationis sacrae Communionis, immo et corporis supplicii. Conqueruntur jam de nostris et ipsi saeculares hac deformitate per consuetudinem virtututis, cum scandalo animadvertentes, ac proinde Normam Vitae aliam coetibus religiosorum nostrorum regendis accomodatam praescribere intendunt, ubi enim circa approbationem conventuum nostrorum per Constitutiones Regni Varsaviae omni possibili modo elaboravimus eodem ferme tempore. Procerum Regni respondi ratio haec fuit. Congregationem nimirum nostram nondum esse notam Illustrissimis Episcopis ac Loci Ordinariis verum et Reipublicae Polonae, quam maxime sit vitiato pro ebrietates compotationis diuturnas aliaque prava exempla, inde potius inspiciendam esse Iurisdictioni Illustrissimorum Episcoporum, a quibus possint ordinis nostri religiosi coerceri, atque ad meliorem frugem reduci, ut saltim hoc modo utiliores Reipublicae evadant. Quapropter qui vitio huic sunt dediti et non se correxerint, sciant has poenas supra expressas contra illos indubitate extendendas. Quia vero cremati usus ebrietatem maxime inducit, ideo inhibemus quotidianum ejus usum ut solitum mane, vel ante pastum ejus propinationem, et sic nisi ex necessitate vera permittimus colimose uti, ni velint meledictioni Venerabilis Institutoris subjacere. Videatur punctum in Capitulo 1773 sancitum, et renovatum in proxime praecedenti Capitulo. Tabamarum accessum ac ex iisdem comparationem cremati vel alterius potus, sine expressa licentia Superioris Localis prohibemus, extra itineris occasionem. Longiorem in recreationibus sessionem et compotationem tam in refectoriis quam in privatis cellis interdicimus sub poenis supra insinuatis. [124vJ 2do. Peccata contra votum castitatis, quo majus in populo scandalum et religionis contemptum pariunt, majoresque post se poenas trahunt, eo diligentius omni omnesque illius suspiciones et occasiones vetari debent. Quapropter matres familias in praevidendo iuvenes aliasque, quovis modo suspectas personas, nec foveant. Neque pueros in convictiis suis Patres Praesidentes caeterique religiosi retineant. Cum extraneis etiam nimiam et frequentem familiaritatem non exerceant. 3tl0. Non simplex etiam vitium in religiosis nostris censetur proprietas, ubi jurata Deo fides violatur, merito, inquit Anthonius Abbas: Vae vobis proprietarii, qui votum vestrum infringitis et iram Dei contra vos provocatis, quoniam malevolis habebunt poenam eodem die Domini, quem vos superfluitatem sectatores, si morientes in hoc nequissimo vitio, fueritis deprehensi. Hinc qui comestibilia aut alia parvi momenti receperit sine licentia Superioris, et ad proprium usum comparaverit,

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==