-388CAPITULUM GENERALE VICESIMUM TERTIUM in CONVENTU MARIAMPOLENSI a. 1776 Litterae Innotescentiales I. [Prot.Mar.77] Fr Petrus Jerzykowicz Ordinis Minorum Reformatorum Provinciae Sancti Antonii Paduani in Maiori Polonia Definitor Actualis S. T. L. et in Ecclesia Conventus Szczavinensis Concionator, istius vero Provinciae et Instituti Immaculatae Conceptiosis B. V. Mariae AA. RR. RR. PP. Marianorum Commissarius, Visitator Generalis ac humilis in Domino Servus. Admodum Reverendis, Reverendis ac Religiosis dictae Provinciae Patribus, et Fratribus Salutem et Benedictionem. Suprema Vicariatus Christi, et legitima Divi Petri Apostoli successio Ecclesiastica ita exigit permanere perenniter, in humano statu, sicut necesse est Mundi Salvatorem aeviterne infallibilem esse in revelato inter millena effatu illo: Rogavi pro te (Petre) ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Lucae 22 v. 32. Salutaris successio haec, quemadmodum tuetur in omnibus nationibus rectitudine debita gerentibus se, ita praestantiori modo in universis religiosis statibus tuenda est utraque manu, videlicet: doctrina et exemplo. Doctrina in promovendis cum diligenti lucubratione studiis, in exercendis cum exquisita sedulitate scholasticis actibus, in annuntiandis cum debita applicatione Sacrae Scripturae praedicationibus. Exemplo vero in fidelitate erga sacrosanctum istius Ecclesiae primum Caput, nempe Christum Dominum, in reverentia erga electum ab ipso Deo homine suum Vicarium, nempe Divum Petrum Apostolum, in oboedientia erga Successores instinctu Spiritus Sancti datos Ecclesiae, nempe Summos Pontifices, in vita exemplari erga totam Ecclesiam, nempe universum populum, illum trahendo virtute heroica ad bona opera, poenitentia meritoria, alliciendo ad extirpanda vitia. Stupendum illum Angelum Apocalip. 20 v. 1 Descendentem de caelo habentem elavem abyssi et catenam magnam in manu sua. Ad hanc successionem legitimam vicariatus Divi Petri Apostoli, quisque accomodare potest non incongrue; supremae etenim potestatis clavis eidem ab auctore gratiae collata est: Tibi dabo claves. Math. 16 v. 19. Catena quoque porrecta eiusmodi successionis: Quodcunque ligaveris etc. ibidem. Quae catena firmissima, in glorioso martyrio Principis Apostolorum demonstrata est, ad evidentiam, et in militanti regimine miro modo ad fidem declaratur. Adest Ecclesiae testimonium, quod Summus Pontifex, dum catenam illam, qua Sanctus Petrus Apostolus Jerosolimis ab Herode vinctus fuerat, indeque Romam per Eudociam illatam, cum altera illa, qua hac in urbe a Nerone Imperatore constrictus erat,
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==