Decreta Ordinationes

-354lachrymas fundentes toti contremiscimus, ita ut nisi ejus auxilium, qui nostris humeris tantum pondus imposuit nobis adfuturum consideremus, animo plane concideremus. Omnium itaque Mariani Ordinis religiosorum opem imploramus, ut concordibus votis, praecationibus, ac piis operibus invocemus Misericordiam Divinam, quam Clementissimus Dominus confirmet, quod operatus est in nobis, repleatque nos agnitione voluntatis suae, effundens super nos Spiritum sapientiae et intelligentiae, Spiritum scientiae et pietatis, Spiritum consilii et fortitudinis, ut in tot rerum difficultates agnoscamus, quae agenda sunt, oculisque semper in Dominum intentis quae recta sunt salubriter perficiamus. Rogamus Filii Dei Virginem Matrem Sine Labe Originali Conceptam, ut populum suum, nos scilicet indignos clientes suos custodiat, atque per viam mandatorum Regulae, Constitutionumque atque Ordinationum ambulantes, gratiae suae donis in hac peregrinatione confoveat, et ad promissum aeternae beatitudinis praemium feliciter perducat. Haec autem ut ferventiori spiritus ardore peragantur priscum morem secuti hisce Pastoralibus Litteris proximum nostri adventum nuntiantes Admodum Reverendos, Admodum Venerandos, Reverendos, Multum Venerandos, Venerandos Religiosos Patres ac Fratres, Paterno affectu salutamus, obsecrando ut pro munere officii sui satisfaciant, strictissimam de negligentia in observantia religiosa rationem reddituri. Interim ne a laudabili consuetudine recedamus in ordine melioris manutenentiae religiosae de tribunali poenitentiae nobis reservamus: lmo Furtum rerum notabilium. 2do Peccatum contra 6tam Praeceptum, opere completum. 3Ko Falsificationem litterarum atque sigilli. 4to Litterarum sive schedularum ab extraneis occultam susceptionem, sine scitu et expressa licentia Superioris, nec non sine sigilli proprii conventus appressione. 5to Quoslibet defectus religionis nostrae cum infamia coram saecularibus revelationem, 6 ^Donationem, venditionem sive de propriis, sive de communitatis rebus. In quibus casibus instituti sciant seipso facto esse suspensos ab omni officio, et exercitio ordinum, si quos habent, nec posse valide absolvi, nisi a Patribus a nobis expressam licentiam habentibus. Ne autem harum Litterarum nostrarum notitia quemquam de ordine nostra fugiat, studebunt sedulo Reverendi Patres Praesidentes, easdem ad mensam canonicam publice lectioni demandare, Fratribusque Conversis vernacula lingua explanare, ac tandem de more in librum ad id paratum scripto mandare, et ad proximiorem conventum via cursoria transmittere. Valete itaque Patres ac Fratres Charissimi, nostri quoque piis in precibus mementote. Dedimus in Conventu Nostro Koraboviensi die 12 Junii 1770. L. S. Frater Adrianus Ignatowski Praepositus Generalis mpp. Ex Mandato A. R. P. Praepositi Generalis Fr Raymundus Nowicki L. T. Sacrae Secretarius Ordinis mpp.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==