-3528VO. Depositarius secundum Statuta tenetur adnotare in regestris tam perceptarum quam expensarum, non vero RR. PP. Praesidentes apud se retineant regestra. 9no. Omnibus Fratribus Clericis et Laicis indigentibus procurentur a RR. PP. Praesidentibus omnia necessaria, dentque Patres Discreti testimonium per Capitulo vel Congregatione quod sint satisfacti. 10mo. Detur insuper testimonium a PP. Discretis pro Capitulo vel Congregatione de debitis tam activis, quam passivis, ut sic melius Venerabile Assessorium de statu cujuslibet conventus possit informari. [153] llmo. RR. PP. Praesidentes in quantum possunt abstineant ab excipiendis confessionibus religiosorum proprii conventus, in absentia Confessariorum instituatur pro hac vice alius juxta voluntatem Superioris Loci. 12do. Juventus religiosa teneatur in disciplina religiosa et rigore, tam a Superioribus, quam professoribus, tum modo circa educationem novitiorum observentur omnia, quae sunt expressa in Constitutionibus, Cap. lmo. 13t10. Casus sit specialiter reservatus sub poena excommunicationis, qui auderet defectus religionis coram saecularibus revelare. 14to. Concionatores suas conciones in scriptis repraesentent Adm. Reverendo Patri Praepositi Generali. Qui modo abstinebunt culpare Superiores aut alios religiosos in propriis concionibus exprobrando defectus cum scandalo saecularium. 15to. Renovatur punctum toties repetitum, quod non possunt religiosi juniores absque Superioris expressa licentia litteras reserare nec expedire easdem praeter Admodum RR. PP. Congregationis et Assistentes. 16to. Non procurentur pilei curiosi saeculares, sed in itinere utantur pileis de panno uniformi. 17mo. Item absque habitu religioso non incedant per plateas vel extra claustrum sub poena excommunicationis vel maxime in praesentia saecularium, attendant itaque RR. PP. Praesidentes, ne ipsi hoc faciant, et alios permittant in his deviare. 18™. Ubi sunt duo concionatores, ne fiant inter eos jurgia circa obligationem in commemorationibus pro animabus faciendis, vulgo wprzypominkach. Hanc vero oblatam reponant in communi sua scarbona, et distribuant inter se postea per medium.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==