-334Goźl} natos putet se inferiores. Nescit religio nostra personas nec conditiones hominum, sed animos respicit, ait S. Hieronymus. 13mo. Ne haec ex instituto nitidissima religio denigretur coram mundo, religiosi strictissimum arcanum de hoc servent quidquid in opprobrium et dedecus eius vergere posset, idcirco nulli coram saecularibus propalentur defectus, casus aut actiones minus convenientes, quae obvenisse poterant vel possunt, intra conventus, ne personae defamentur fama bona religionis detrahatur, et aestimatio eiusdem diminuatur. Proinde rixae mutuae, scommata, contumeliae, clamores, contemptus reciproci, perstrictiones unius cum altero, contentiones scandalosae aliaque verba laesiva paenitus de ore et loco sacro eliminentur et in auribus saecularium devitentur. Multo magis ebrietatem, execrationes maledictorias, asueta juramenta, et praecipue ingressum mulierum intra claustrum, comessationes ac familiaritates dissolutas cum tali sexu sub stricto Dei iudicio fugiant, et caveant, sequaces potius sunt virtutum evangelicarum et vestigiorum Intaminatae Virginis Mariae. 14mo. Mensa non protrahatur ultra horam circiter, ad quam nulla excitentur iurgia, nec ordinarie admittantur simul cum religiosis ad eam quicunque obvii saeculares, exceptis personis notabilibus, nec detractiones defectuum propalationes, oblocutiones absentium, ioci scurilos inhonestique aut vexationes proximorum, ferculis admisceantur, cum illo vasculo serpentibus pleno, ut vidit S. Paulus Apostolus. Pacifico quoque modo cum hilari affectu mutuo peragatur conversatio et recreatio religiosa assuetis diebus. 15mo. PP. Concionatores ex munere officii sui, ut salubriter et cum fructu spirituali pascant gregem Domini, cum sedulo libros legere debent, ut debite parati doctrinales conciones dicere valeant conditioni et aedificationi auditoris profuturas. 16to. Cautum est, ne RR. PP. Praesidentes privata auctoritate circa negotia conventuum madoris momenti agere attentent absque scitu Venerabilis Assessorii vel sine consensu A. R. P. Praepositi Generalis, uti locare summas aut levare easdem vel eximenda bona conventus dare, insuper ab iisdem percussiones saecularium seu subditorum non practicentur absque lenitate. 17r1’°. Vetatur ut nemini Fratrum liceat cuiuscunque sit conditionis et gradus quomodocunque se ingerere in dispositionem et distributionem bonorum novitii, multo magis quidquam a novitio accipere vel illi insinuare, ut det aliqua conventui. Si secus fecerit praelatus, officio privetur, alii vero Fratres, ut proprietarii puniantur iuxta Trid. cap. 7, n° 2. Itaque nullus novitius toto probationis tempore potest res suas dare, donare, vendere, duobus tamen mensibus ante professionem potest bonorum suorum dispositionem facere quam normam praescribit Tridentinum, eadem sess.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==