-284Congregatio Generalis in Conventu Gorensi a. 1758 Litterae Innotescentiales pProt.Ras.88] In Nomine Domini Amen. Fr Cyprianus Fiałkowski Ordinis Immaculatae Conceptionis Beatissimae Virginis Mariae, Congregationis Polono-Marianae Praepositus ac Superior Generalis et Servus. Adm. Reverendis, Adm. Venerandis, Rev., Multum Ven. Patribus visceribus Dilectissimis, ac Charissimis Fratribus uberrimam Divinam Benedictionem et Salutem. Ex praestantissimis donis, quibus Deus homines ornavit, sunt dona Spiritus Sancti, quae Christus Dominus Discipulis suis (quando contristari ex Ascensu Domini caepissent consolatus eos) promisit dicendo: Non derelinquam vos orphanos, rogo enim pro vobis Patrem Caelestem, ut Ipse vos custodiat, et mittat vobis Spiritum Ventatis, Sapientiae et Concilii, ut gaudium vestrum sit plenum. Quapropter et ego servus servorum peracta visitatione Spiritus Sancti, Visitationem meam Canonicam Adm. Reverendis, Adm. Venerandis, Reverendis, Multum Venerandis Patribus ac Venerandis Fratribus, insinuo, ac intimo, inquirendo, utrum quae Spiritus Sanctus in nobis operatus est, opere compleantur, utrum inveniam Marianos vere et sincere Mariam Protectricem Ordinis nostri imitantes, Regulam et Constitutiones rite observantes, utrum in paupertate, castitate et oboedientia exactos, utrum Dei laudes juxta leges diu noctuque absolventes, utrum denique legum observantia in rigore vigeat. Vos igitur rogo et obsecro per Misericordiam Dei, ut in Canonica Visitatione mea paterna habeatis prae oculis vestris timorem pariter et amorem Dei et proximi, manifestando ex charitate christiana catholica non ficta, sed sincera, quae manifestanda sunt, sincereque quisquis dicat suas necessitates, occurentes circumstantias cum charitate et patientia, ut post Canonicam Visitationem laetus in corde quivis possit dicere Visitatio tua custodivit spiritum meum. [89] Ut autem commodius et fructuosius muneri huicce meo satisfaciam, rogo ut omnes ad adventum meum se domi retineant. Reverendi vero Superiores Locales audita hac intimatione visitationis meae, Patres et Fratres non procul expediant, expeditos vero quam citissime revocent, ut uniuscuiusque justo desiderio documentum solatii praebere valeam. Decerno vero Congregationem Annualem fieri in Conventu Gorensi die 4 Iulii, ad quam legitime celebrandam (prout de jure pertinet) invito humanissime Adm. Reverendos Patres Congregationis, Adm. Venerandos Patres Assistentes, ut sistant in praedicto conventu duobus diebus ante actum Congregationis, hoc est die 2 Julii, aliis autem ibidem accedentibus facultatem omnino interdicimus sub poenis nostro arbitrio ferendis. Volumus modo
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==