Decreta Ordinationes

-283hoc puncto decisum est a Venerabili Assessorio, ut responsum detur Patri Praesidenti Conventus de Balsamo ab Adm. Reverendo P. Praeposito Generali cum certitudine, quod Patres consignati ad Conventum de Balsamo quantocitius expedientur a [88] Congregatione Polono-Mariana, et quidem pro hoc itinere designatur per Ven. Assessorium Adm. R. Pater Alexius Fischer S. T. Lector Exmagister novi- tiorum cum Reverendo Patre Raphaële de Buffa consumato theologo. 25to. Propositum fuit Venerabili Assessorio, utrum Generosus Dominus Gnatowski possit habere residentiam suam ad vitae tempora in Conventu Korabieviensi, qui offert pro portionibus mille florenos: quotannis centum quingentos florenos, post fata vero sua legat mille florenos, ex quibus disponit quingentos, pro sepultura corporis sui, quingentos pro organis. Decisum a Ven. Assessorio affirmative. 26to. Et haec puncta a Ven. Assessorio approbata obligatur in conscientia Adm. R. Pater Praepositus Generalis efficaci executioni demandare et manutenere inquirendo per visitationem suam an omnia praedicta puncta in conventibus observentur nisi velit strictissimam Deo reddere rationem. L. S. Fr Cyprianus Fiałkowski Praepositus Generalis mpp. Fr Damasus Vocal Secretarius Congregationis mpp. Wyszyński in spe sanctitatis quiescit. In hoc puncto decisum est a Venerabili Assessorio, ut responsum detur Patri Residenti de Balsamo ab Adm. R. P. Praeposito Generali cum certitudine, quod Patres consignati ad Conventum de Balsamo quantocitius expedientur a Congregatione Polono-Mariana, et quidem pro hoc itinere designatur per Venerabile Assessorium R. P. Alexius Fischer Sacrae Theologiae Lector ex Magister novitiorum cum Reverendo Patre Raphaële de Buffo consumato theologo. 25to. Propositum fuit Venerabili Assessorio, utrum Generosus Dominus Gnatowski possit habitare, et habere residentiam suam ad vitae tempora in Conventu Korabieviensi, qui offert pro portione religiosa quotannis centum quingentos florenos polonica- lios, post fata vero sua legat mille florenos polonicalios, ex quibus disposuit quingentos, pro sepultura corporis sui, quingentos pro organis. Decisum a Venerabili Assessorio affirmative. 26to. Et haec puncta a Venerabili Assessorio approbata obligatur in conscientia Admodum R. Pater Praepositus Generalis efficaci executioni demandare nisi velit strictissimam Deo reddere rationem. L. S. Fr Cyprianus Praepositus Generalis mpp. Fr Damasus Wokal Secretarius Congregationis mpp.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==