-276celebrando praememorato Capitulo assigno undecimam diem Septembris. Ad quod tenore praesentium cum salutaris oboedientia merito in genere omnes illos legitime et canonice voco, cito et humanissime invito, quibus de iure ac consvetudine accedere et etiam interesse competit. Nominatim vero Adm. Rev. P. Cajetanum Wetycki huius Marianae Congregationis Praepositum Generalem actualem, Adm. R. P. Wladislaum Kanobrocki eiusdem Congregationis Patrem, Admodum Venerandos PP. Assistentes amanter invito, pariter RR. PP. Praesidentes actuales, Venerabile quidem Assessorium die 8 septembris, reliqui vero PP. Vocales die 9 Septembris compareant, ut sic, quae capitulari loco et tempore pertractanda sunt tempestive peragi et consultius pertractari et examinari queant. Omnibus autem aliis cuiuscunque conditionis et gradus sint, meae curae hic et nunc subiectis inhibeo sub poena apostasiae, ne ad praedictum monasterium capitulare, cuiusvis [85] privilegi intuitu, aut sub quocunque praetextu aut quaesito colore absque speciali et expressa mea licentia accedere praesumant. Caetera omnia recommendo quae in meis praeteritis Patentalibus Litteris recommandavi, servanda. Et ut haec ad omnium veniant notitiam volo ut Superiores Locales quam primum praesentes obtinuerint, quantocitius in communitate publicari ac vernacula lingua explicari faciant. Annotata receptionis et publicationis die, secura occasione sine mora ad proximum monasterium juxta seriem a foris Inscriptam transmittant. Valete Patres et Fratres in Christo Dilectissimi, et orate Deum sine intermissione ut nos afflictissimos consolari per benefactores dignetur. Datum in Nostro Conventu Rasnensi die 18 Augusti 1757. L. S. Fr Franciscus Karski Reformatorum Visitator ac Commissarius Generalis ac Visitator mpp. Ordinationes Capitulares a. 1757 [Prot.Ras.85] Puncta Capitularia sancita in Conventu Rasnensi Praeside Reverendissimo Patre Francisco Karski Commissario Generali Ordinis Minorum S. P. Francisci Reformatorum Actualis Definitoris Majoris Poloniae 11. IX. 1757. Puncta et ordinationes ordinare et ea efficaci executioni non demandare et multiplicare entia sine necessitate, ideoque Venerabile Assessorium decidit ut sequentia puncta innixa [Prot.Goźl.66r] Puncta Capitularia sancita in Conventu Rasnensi Praeside Reverendissimo Patre Francisco Karski Commissario Generali Ordinis Minorum S. P. Francisci Reformatorum Actualis Definitoris Majoris Poloniae. Puncta et ordinationes ordinare, et ea efficaci executioni non demandare, et multiplicare entia sine necessitate, ideoque Venerabile Assessorium decidit ut sequentia puncta innixa
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==