Decreta Ordinationes

-274Moneo autem et obsecro in Domino Jesu Christo, omnes et singulos, Dilectissimos Patres et Fratres, ea quae possum animi teneritudine et cordis affectu, ut postpositis omni livore, odio et rancore, maligna conspiratione, exemplo potius sanctorum in charitate non ficta visitationem hanc peragant, si fructuose et meritorie peragere intendant, visitata jam et correcta inutiliter non repetant. Ne vero meae Canonicae Visitationis actus aliqua ex parte impediatur, sed optatum ac debitum suum sortiatur effectum, injungo omnibus locorum Superioribus ut religiosos suae jurisdictioni subjectos, quantum absque gravi monasterii dispendio fieri potest [83] domi contineant, hinc enim, sicut indiscreti contrarius esse nolo, ita rigorose volo, ut absentes illi, quicunque fuerint, per litteras missivas, sive aliquid, sive nihil proponendum habuerint, idipsum mihi insinuent, ne quisquam conqueri possit se non fuisse auditum aut fuisse neglectum, cum omnibus debitorem me esse fatear, quare casso oboedientiales litteras ante concessas, et nondum in effectum redactas. Cum autem muneris mei functio sit non tantum visitare hanc Congregationem Polono-Marianam, sed etiam in ea celebrare Capitulum, ideoque obtenta licentia et potestate plena mihi pro hoc statu specialiter communicata a Reverendissimo Patre superius specificato, Superiore Nostro Colendissimo, hisce meis indictionis litteris, Reverentiis, Paternitatibus, et Charitatibus Vestris notum facio et ennuncio, qualiter ad majorem Dei Gloriam, commune bonum, huius Sacrae Marianae Congregationis incrementum, Capitulum praepositurale juxta SS. Canonum praescriptum in Monasterio Skórcensi die 4te mensis Septembris huius currentis anni celebrare decreverim, et de consilio, ad quos spectat mature deliberaverim, ad quod tenore praesentium, cum salutaris oboedientiae merito, in genere omnes illos legitime et canonice voco, cito et humanissime invito, quibus de jure ac consvetudine accedere et etiam interesse competit; nominatim vero Admodum Reverendum Patrem Cajetanum Wetycki Huius Marianae Congregationis Praepositum actualem, Admodum Reverendum Vladislaum Kanobrocki eiusdem Congregationis Patrem, Admodum Venerandos Patres Assistentes amanter invito, pariter Reverendos Patres Praesidentes actuales. Venerabile quidem Assessorium die 1 septembris, reliqui vero Patres Vocales die 2da septembris vesperi compareant, ut sic, quae capitulari loco et tempore pertractanda sunt tempestive peragi et consultius pertractari et examinari queant. Omnibus autem aliis cujuscunque conditionis et gradus sint, meae curae hic et nunc subiectis inhibeo sub poena apostasiae, ne ad praedictum monasterium capitulare, cujusvis privilegii intuitu, aut sub quocunque praetextu aut quaesito colore absque speciali et expressa mea licentia accedere praesumant. Post abitum vero RR. PP. Praesidentium ex monasteriis suis ad Capitulum, virtute praesentium litterarum, omnes PP. Vicepraesidentes instituo locorum Superiores exceptis illis quibus Specialiter derogavero, super quo semper omnem mihi reservo libertatem. Ipsosque Patres Vicepresidentes ex protunc locorum Superiores enixe rogo, ut regularis disciplinae conservationi sedulo invigilent et se habiles ac aptes monstrent regimini religioso.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==