Decreta Ordinationes

-2692. Donat Ven. Assessorium Adm. Ven. Patri Assistenti Benedicto Hônig qualibet hebdomada duas missas ad ipsius necessitates quas exigit ob munditiem, apud aulam existens, quae missae concessae sunt ob hanc rationem, ne ob aliquas res parvas semper petendas majus successu temporis emolumentum quod speratur ob illius servitium Congregationis deperdatur vel ob parvas illas donationaes aliquo suspicio ne fiat quod multum ad ipsum expendatur. 3. Prohibetur omnibus Patribus et Fratribus si habent aliquos pueros in monasterio ad serviendum necessarios, ne ipsos teneant in cellis nec in monasterio dormire permittant, ne vagentur tempore silentii per conventum, ne aliqua secreta divulgent inter saeculares. 4. Datur licentia Patribus Superioribus, ut absque ullo judicio Discretorum incarcerentur Patres et Fratres, qui faciunt et contrahunt debita sine scitu Superiorum; neque ex carceribus emittantur, nisi Adm. R. P. Praeposito et eius Assessorio visum fuerit, sub poena suspensionis incurrenda ipso facto. Hoc decretum spectat tum ad istos, qui pro conventu ficte contrahunt debita assecurando seu dantes testimonia, quod ex voluntate Superioris pro conventu illa accipiunt, ut in ipsa re falsum est [factum est, Cor.Sydry\, quam ad istos, qui pro suis necessariis contrahunt debita et non exsolvunt illa ante Congregationem vel Capitulum. 5. Statutum est, ne ullus in posterum praesumat ex Patribus et Fratribus dare testimonium de rebus depositis in monasterio a saecularibus vel extraditis, nisi Superior Localis solus, ne aliquae inconvenientiae fiant, tam in judicis, quam inter saeculares personis. 6. Statutum est, ut nostri Patres et Fratres non audeant apud se detinere venenum vulgo "arszenik" vel cuiusvis coloris sub poena excommunicationis, neque ullus audeat illum absolvere, nisi A. R. P. Praepositus. Si RR. PP. Superiores Locales haberent aliquam suspicionem de aliquo, quod apud se venenum conservet, omnimodam inquisitionem feciant, et convictus incarceretur cum notitia Discretorii. Fr Cajetanus Wetycki Praepositus Generalis PP. Marianorum Fr Valerianus Dąmbrowski S. T. L. Secretarius Congregationis L. S.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==