Decreta Ordinationes

-253lmo. Propositum est ab Adm. Reverendo Patre Commissario quod in aliquibus conventibus Nostris, sicut ipse audivit, non observetur debita pausa tam in Officio Divino, quam in Officio Defunctorum, quapropter Venerabile Assessorium Statuit et mandavit, ut Superiores Locales curent summopere de Divino Officio tam Canonico quam Defunctorum, ut lento passu, et cum debita pausa absolvatur, alias si négligentes fuerint, reddituri sunt rationem Deo, quoniam peccatum omnium hominum manducamus, pro quibus satisfacere debemus ex justitia per nostras orationes debite persolvendas. Superiores Locales obligantur adesse Divino Officio quia ad eorum praesentiam major timor in subditis, et exemplo suo possunt commovere alios ad majorem devotionem. Si quis autem ex illis qui ad chorum tenentur negligens fuerit adesse horis canonicis, Officio Defunctorum, et meditationibus toties quoties non fuerit, recognoscat culpam, et iniungatur illi totidem tria Pater, et Ave, et unum Credo. 2do. Decisum est a Venerabili Assessorio, ut in quolibet conventu qualibet die per annum celebretur Missa Conventualis, et applicetur pro benefactoribus tam vivis quam Defunctis ex quorum gratia et largitione vivimus manducando et bibendo. Omnes has missas Pater hebdomadarius qualibet hebdomada tenetur absolvere. Sequenti vero hebdomada conventus illi applicabit tres tantum missas, computando illi illas duas missas quas debuit applicare imo propositum est ab A. R. P. Commissario, quod in aliquibus conventibus nostris, sicut ipse audivit, non observetur debita pausa tam in Officio Divino, quam Defunctorum, quapropter Venerabile Assessorium statuit et mandavit, ut Superiores Locales curent summopere de Divino Officio tam Canonico quam Defunctorum, ut lento passu, et cum debita pausa absolvatur, alias si négligentes fuerint, reddituri sunt rationem Deo, quoniam peccata omnium hominum manducamur, pro quibus satisfacere debemus ex iustitia per nostras orationes debite persolvendas. Superiores Locales obligantur adesse Divino Officio quia ad eorum praesentiam major timor in subditis, ut suo exemplo possunt commovere citius ad maiorem devotionem, si quis autem ex illis qui tenentur ad chorum negligens fuit adesse horis canonicis, Officio Defunctorum, et meditationibus toties quoties non fuerit, recognoscat culpam, et iniungatur illi totidem 3 Pater, et Ave, et unum Credo. 2do. Decisum est a Venerabili Assessorio, ut in quolibet conventu qualibet hebdomada id est qualibet die per annum celebretur missa Conventualis, et applicetur pro benefactoribus tam vivis quam mortuis ex quorum gratia et largitate vivimur manducando et bibendo, et P. hebdomadarius has missas omnes tenetur absolvere per septimanam, sequenti, vero hebdomada conventus illi applicabit tres tantum comparando illi illas duas missas, quas debuit applicare pro

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==