-243restaurationes, ac alia subditis ad usum tradita vulgo "załogę" fideliter conscribere, et ad evitanda imposterum majora damna silvas custodire, et exsecationes earum nemini etiam ex magnatibus facultatem concedere sub poena inhabilitatis ad ulteriora officia obtinenda prohibet. 9no. Notificamus omnibus Adm. Reverendis etc. Patribus et Fratribus quod Romae obtinuerimus indulgentias plenarias a Sancta Sede Apostolica concessas per totam Octavam Omnium Fidelium Defunctorum, cum eliberatione animae pro omnibus conventibus Congregationis nostrae, tam erectis, quam in perpetuum erigendis, in perpetuum duraturas, quomodo autem hae indulgentiae introducendae, ac lucrandae sint Adm. Rev. Pater Praepositus cuilibet conventui plenariam informationem communicabit. 10mo. Ob uniformitatem ubicunque locorum servandam sancitum est in Venerabili Assessorio, ut in quolibet conventu deceatur cantus choralis, nec non caeremoniae ecclesiasticae, idque qualibet hebdomada die recreationis: cantores vero et magistri caeremoniarum hi destinati sunt: pro Conventu Goźlinensi Rev. P. Bernardus, pro Conventu Carabioviensi Adm. Ven. P. Cyprianus, pro Gorensi Adm. Ven. P. Ambrosius, pro Skórcensi Rev. P. Lector primarius, pro Rasnensi Rev. P. Praesidens. llmo. Recommendatur RR. PP. Praesidentibus, ut imposterum Regestra conventuum ad Congregationem transmittant iam computata, et subscripta, ne tantam difficultatem, et temporis amissionem, ob computationem primo eorum pareant Assessorio, idque sub poena suspensionis per mensem a sua praesidentia. [39] 12mo. Quoniam pauci libri recollectionum, et meditationum consuetarum in conventibus nostris reperiuntur, quapropter decidit Venerabile Assessorium meditationes quotidianas absolvere ex libellis noviter ab Adm. Rev. P. Praeposito cuilibet conventui traditis. Recollectiones vero matutinas, et vespertinas usitatas in quovis conventu absolvant. L. S. Fr Cajetanus Wetycki Praepositus Generalis mpp. Fr Joannes Cantius Secretarius Congregationis mpp. [Prot.Conv.Mar.19] Kopia Bulli na Dzień Zaduszny [Edititio doc. anno 1752 r.] Benedictus PP. XIV Universis Christi fidelibus praesentes litteras inspecturis Salutem et Apostolicam Benedictionem. Ad augendum fidelium religionem et animarum Salutem Caelestibus Ecclesiae Thesauris pia charitate intenti, omnibus et singulis
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==