Decreta Ordinationes

-241Congregatio Generalis [Prot.Ras.37] Puncta sancita in Congregatione annuali in Conventu Goźlinensi die 30 Iunii Anno Domini 1752 lmo. Decisum est Romam mittere ad requisitionem tam Reverendissimi Generalis, quam Commissarii Generalis ex eorum perlectis litteris Rev. Patris Alexium Fischer pro Procuratore Generati in negotiis occurentibus Congregationis nostrae et Rev. P. Bennonem Bujalski in Regnum Portugaliae cum Adm. Rev. Patre Casimiro Wyszyński Expraeposito Generati ad requisitionem Serenissimi Regis, qui in suo Regno Portugaliae munificentissimam fundationem erigere pro nobis intendit. Praedictis RR. PP. assignat pro itinere Venerabile Assessorium summam conventui Karabioviensi inscriptam a Rev. Patre Alexio adhuc novitio partem eius in Conventu Korabioviense apud Adm. Ven. Patrem Assistentem secundarium depositam, partem vero residuam eiusdem summae Pragae levandam. Insuper Rev. P. Secretarius Congregationis sciens necessitatem tanti itineris offert de licentia Venerabilis Assessorii eiusdem RR. PP. pro itinere decem aureos, si summam eum concernentem levevarit Pragae, residuum vero vero eiusdem summae ad ulteriorem dispositionem in manus Adm. Rev. P. Praepositi Generalis per Rev. P. Benedictum Secretarium Congregationis afferentur extradendam declarat. Praeterea, ut eo citius ad praefixum locum pervenire valeant juxta mandatum Reverendissimi tam Generalis, quam Commissarii Generatis obligat Venerabile Assessorium quemlibet conventum, quatenus eis pro hocce itinere suppeditet unum aureum. 2do. Ne aggraventur conventus nostri pro expensis romanis, decidit Ven. Assessorium, ut Rev. P. Residens Mariampolensis cum suo socio applicet qualibet septimana 5 missas juxta Constitutiones nostras ad intentionem dantium, a quibus stipendium accipient, de quibus missis absolutis pro stipendio omni anno facient calculum Adm. R. P. Praeposito; quam pecuniam impendet in negotia romana, et idem Reverendus P. Praepositus quolibet anno de praedicta pecunia, quo illam expenderit in Venerabili Assessorio calculum facturum se declarat. Ad residentiam Mariampolensem Venerabile Assessorium assignat V. P. Hyacinthum Wasilewski. 3tio. Circa Rubricellas decisum est, ut ex nostris PP. aliquis pro Congregatione nostra eas typo extradât, ad quod munus destinatus est Adm. Ven. Pater Assistens secundarius, ut ad normam Breviarii Ordinis S. Francisci PP. Reformatorum Rubricellas componet, et typo mandet, expensas vero typi solvere pro nunc declarat Adm. R. P. Praepositus, nisi aliter decidetur quoad praedictas expensas in futuro Capitulo. 4to. Promotores Confratemitatis Goźtinensis et Korabioviensis habebunt curam ecclesiae tam quoad candelas, quam quoad lampades ex proventibus confraterni-

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==