Decreta Ordinationes

-240nisi sola eorundem conventum reparatione, pro qua et qua de causa expensi sunt iustissimam expostulabimus calculationem. Mandamus igitur Rev. PP Praesidentibus, ac aliorum eorum Vices Gerentibus, ut quam citissime nostras Innotescentiales Litteras per cursorem sibi prolatas ad manus receperint. Curent eas ipsa die ad canonicam mensam aut caenam (quoque tempore aut hora deveniri possint) notificare, promulgare ac Patribus et Fratribus publicare. Ignotis vero Fratribus polonico idiomate verbum de verbo explanare, explanatis quoque et ex eisdem perceptis contentis in librum hoc fine praeparatum ingrossare, ingrossatasque litteras ac sigillo proprii conventus munitas per cursorem suum non fictum aut aliquem peregrinum, annotatis die ac hora quibus devenerunt, ad alium conventum transmittere cum subscriptione manus propriae curabuntur. Patres vero ac Fratres quocunque titulo aut colore extra conventibus degentes quantotius ad conventus suos proprios convocentur, et convocati ita permaneant usque ad nostram visitationem ac dispositionem. Ut vero cum meliori emolumento et salubriori animarum Vestrarum sit profectu, quarum nobis desuper commissa est cura, hanc visitationem Nostram [65] indagaturi Vestras Admodum Reverendi, Reverendi, Multum Venerandi Patres ac Dilectissimi Fratres de hocce Divinum auxilium imploramus preces, ut tam post persolutum Matutinum, quam etiam persolutis Primae et Tertiae horis et Sub Tuum praesidium consuetas erogamus, ut ad Deum fundant orationes, nempe Ven/ Creator Spiritus cum versu et oratione, nec non de Immaculata Conceptione Beatissimae Virginis Mariae cum oratione Defende quaesumus. Ipsissimo quoque actu Congregationis omnes Patres ac Fratres confitebuntur pro bono et meliori in Congregatione stabiliendo. Quilibet vero Praesidens aut Delegatus ab ipso cantabit votivam de Spiritu Sancto, in qua omnes Clerici ac Fratres Conversi communicabunt. Patres vero Praesbyteri in suis privatis missis collectas de invocatione Spiritus Sancti apponebunt, supplicando Supremam Majestatem Divinam, ut dignetur infundere suam in nos benedictionem pro imminente bono huiusce Congregationis. Quam volumus et decernimus esse celebrandam in Conventu nostro Goźlinensi die 30 Iunii. Ad quam venturos obligamus esse Adm. Venerandos Patres Assistentes, ac etiam Adm. Patrem Secretarium, quem noviter sibi Admodum Reverendus Pater Praepositus Generalis praeeligi videtur, ob carentiam capitulariter electi. Qui ultro nequit adesse pro causa Principum ac Benefactorum nostrorum singularissimorum. Quam Congregationem volumus ac decernimus, ut Adm. Venerandi Patres Assistentes praeveniant spatio duorum dierum. Quibus itaque expressis Valete in Domino Nos trique in suis memores estote orationibus. Datum in Conventu nostro Rasnensi ad Sanctam Annam Anno Domini 1752 die 5 Iunii. L. S. Fr Cajetanus Wetycki S. T. L. Praepositus Generalis Ordinis Immaculatae Conceptionis Beatissimae V. Mariae mpp.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==