Decreta Ordinationes

-207effigiem eius. Et definitum est a Venerabili Assessorio ut curetur imago eius exprimi, pro qua sculptura assignavit Venerabile Assessorium, ut contribuant conventus, nempe imprimis Conventus Goźlinensis imum aureum, Conventus Korabieviensis duos, Conventus Gorensis unum alterum, Conventus Skurcensis semi duos aureos. Quibus statutis finita est sessio ultima. Fr Casimirus Assistens mpp. Fr Ambrosius Assistens mpp. Fr Andreas Pater Congregationis mpp. Fr Casimirus Praepositus Generalis mpp. Congregatio Generalis in Conventu Corabieviensi a. 1749 [ProtCor.45] Litterae Innotescentiales Pro Visitatione Anno Domini 1749 die 8va mensis Iunii Ad Conventum Corabieviensis delatae. Frater Casimirus Wyszyński Ordinis Immaculatae Conceptionis Beatissimae Virginis Mariae Polono-Marianae Praepositus ac Superior Generalis. Dilectis Nobis in Christo Adm. Reverendis, Adm. Venerandis, Reverendis, Multum Venerandis Patribus ac Venerandis Fratribus Salutem et Benedictionem. Ex praes tantissimis donis, quibus Deus homines ornavit, sunt dona Spiritus Sancti, qua Christus Dominus discipulis suis promisit, dicendo: non relinquam vos orphanos, sed mittam in vos Spiritum Veritatis, quod et opere complevit, mittens in eos die Pentecostes Spiritum Sanctum, quod et spero [46] in nostra paupercula Congregatione opere completum esse. Peracta vero Visitatione Spiritus Sancti ego quoque Visitationem meam Canonicam Adm. Reverendis, Adm. Venerandis, M. Venerandis Patribus ac Venerandis Fratribus insinuo, inquirendo: utrum: quae Spiritus Sanctus in nobis operatus est opere compleantur, utrum inveniam Marianos vere Mariam imitantes, Regulam et Constitutiones rite observantes, utrum in Charitate et pace fraterna ambulantes? Utrum in paupertate, castitate et oboedientia exactos, utrum Dei laudes iuxta leges diu noctuque absolventes? Utrum denique legum observantia in rigore vigeat? Ut autem commodius et fructuosius muneri huicce meo satisfaciam, praecipio, ut omnes ad adventum meum se Domi retineant. Reverendi vero Superiores Locales audita hac intimatione Visitationis meae Patres et Fratres non procul expediant, expeditos vero quam citissime revocent, ut uniuscuiusque desiderio documentum

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==