Decreta Ordinationes

-205Congregatio Generalis I Prot Goźl.23r] In Nomine Domini Amen Acta Congregationis Conventus Goźlinensis ad praesentia Convocatoria anno 1748 die 17 Iunii celebrata et Sancita, ubi pridie die 16 Iunii post meridiem facta est. Sessio prima postmeridum ante Congregationem 1. Ubi invocato Spiritu Sancto Admodum Reverendus Pater Praepositus proposuit ut in locum Secretarii ab ipso electi in Capitulo Generali (quia non apparet) substituatur alius, et elegit sibi Patrem Benedictum Theologiae Moralis Lectorem, consentiente Venerabili Assessorio, ad quod officium rite et fideliter obeundum iuramentum de secreto servando deposuit. 2. Lectae sunt resignationes officiorum Admodum Venerandum Praesidentium in scripto transmissae. 3. Iuramenta de absolutis Missis et applicatis ad intentionem conventus. 4. Propositum est propter meliorem ordinem servandum et concordiam et propter statuendum bonum et arestendum aliquod malum inter PP. et FF., ut omnibus diebus Sabbatis per pulsum campanae finita Missa Conventuali ad locum Capituli convocentur, ubi consilia fient inter Discretos et Superiorem admonitiones correctiones fraternae et alia quae pertinent ad bonum ordinem conventus, et religiosae disciplinae etc. Quibus finitis remanebunt Reverendus Pater Praesidens cum suis Discretis recedente communitati. Et habebunt rates se consilia necessaria, tam ad cultum Divinum caeremonias, quam ad gubernationem Familiae et aliorum negotiorum concernentium. 5. Quoniam Congregatio nostra in magnis tribulationibus existit, ut exietur ab his incursibus per intercessione B. V. M. recommendatur quotidie, [devotio] jam recepta, ut post tertiam tempestive Conventualem Missa dicantur Litaniae Lauretanae B. V. Mariae [23v] et Sub Tuum Praesidium cantetur, ubi est copia cleri, Versus Ora pro nobis etc. et collecta Defende quaesumus etc. 6. Statutum est ut in quocunque conventu celebratur Congregatio sequenti die ante lectionem Tabulae cantentur Vigiliae Defunctorum una cum Missa cantata cum expositione tumbae pro Animabus Defunctis Patribus ac Fratribus nostrae Congregationis. 7. Quoniam pius usus jam receptus est a primordiis in nostra Congregatione

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==