Decreta Ordinationes

-202Litterae Pastorales [Prot.Gozl.21v] Fr. Casimirus Wyszyński Ordinis Immaculatae Conceptionis B. V. Mariae Congregationis Polono-Marianae Animarum Purgatorii Suffragatricis Praepositus Generalis, Dilectis Nobis in Christo Adm. Reverendis, Adm. Venerandis, Reverendis, Multum Venerandis, Venerandis Patribus ac Fratribus Salutem in Domino. Cum per quam certum sit Divini oraculi effato omnem gubernandi modum, omnem regendi gradum Superna ordinem dispositione, et disponi ordinatione: non est enim potestas (Doctore Gentium affirmante) nisi a Deo, nec quisquam sumit sibi honorem sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron; Notum Vobis esse volo Patres ac Fratres diarissimi, ita mecum processisse illum qui disponit omnia suaviter et inscrutabili Sapientiae suae ordinatione me in eo constituisse honoris gradu, quem (ut omnium desideriis satisfieret) non solum non quaesivi verum et appetitum ut solem a mundi centro ab eo alienatum servavi, qui ultra voluntatem et citra appetentiam in proximi elapso Capitularis actionis decursu ita sortem direxit ut superrire caderet et in Praepositum Generalem Congregationis nostrae eligerer, uti et legitime electus sum et pro electo canonice publicatus. Itaque nolite timere pusillus grex, venio ad Vos non aliunde, sed ut pastor bonus per legitimae electionis ostium quemquam ultro, sed Dei ordinatione strictus, cui resistere inoboedientia est, cui opponere pervicacia et plusquam ingratitudo est. Venio ad vos non praeesse, sed prodesse, non ut mercenarius, cui non est cura de ovibus, sed ut verus Pastor Charitatis non ficta omnibus subiciendo humeros et ne quandoque exprobrandum mihi contingat, quod Dominus per Ezechielem minatur: Vae Pastoribus Israel qui pascebant semetipsos; nonne greges a Pastoribus pascuntur? [Ez 34,2.4] Quod infirmum fuit, non consolidastis; et quod aegrotum non sanastis; quod confractum [22r| est non alligastis, et quod abiectum est non reduxistis; et quod perierat non quaesistis. Ecce ego, ipse super pastores requiram gregem meum de manu eorum, ideo venio ad Vos non minus sollicitus quam hac mina obstrictus; Et quod perierat requiram pastorali sollicitudine, quod abiectum erat reducam paterno affectu comitante, quod confractum fuerat alligabo non formidinis sed charitatis vinculo, quod infirmum consolidabo socia lenitatis cura, et quod pingue et forte custodiam debita vigilantia. Non turbetur cor Vestrum Patres ac Fratres diarissimi, ut olim Joseph ob salutem Fratrum coelo disponente toti praefecit Aegipto, ita non aliter quam Deo ordinante Sacrae sum Praepositus Congregationi et ut verbis ejus utar: Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missus sum qui fecit me quasi Patrem; Rectorem me posuit Deus non ita super Vos, quam ut sim quasi unus ex Vobis, Pater in discretione, Frater in charitate, Rector in gubernatione, Pastor in sollicitudine et vigilantia. Itaque pusilli gregis ovicula audite vocem meam, haec est vox Clamantis Pastoris Vestri in discreto Marianae Eremi: Parate viam Domino dignis spiritualis

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==