Collection of Masses of Patron Saints and Blesseds Vol 2 Lectionary

18 MAII 91 LECTIO SECUNDA Eph 1, 3-6. 11-12 Elegit nos Deus in Christo ante mundi constitutionem. Léctio Epístolæ beati Pauli apóstoli ad Ephésios Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi, qui benedíxit nos in omni benedictióne spiritáli in cæléstibus in Christo; sicut elégit nos in ipso ante mundi constitutiónem, ut essémus sancti et immaculáti in conspéctu eius in caritáte; qui prædestinávit nos in adoptiónem filiórum per Iesum Christum in ipsum, secúndum propósitum voluntátis suæ, in laudem glóriæ grátiæ suæ, in qua gratificávit nos in dilécto Fílio suo. In quo étiam et nos sorte vocáti sumus, prædestináti secúndum propósitum eius, qui operátur ómnia secúndum consílium voluntátis suæ, ut simus in laudem glóriæ eius nos, qui ante sperávimus in Christo. Verbum Dómini. ALLELUIA Io 14, 23 ℟. Allelúia, allelúia. Si quis díligit me, sermónem meum servábit, et Pater meus díliget eum, et ad eum veniémus. ℟. Allelúia, allelúia.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==