92 APPENDIX – LATIN READINGS EVANGELIUM Io 15, 9-17 Vos amici mei estis, si feceritis quæ ego præcipio vobis. ✠ Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem In illo témpore: Dixit Iesus discípulis suis: « Sicut diléxit me Pater, et ego diléxi vos. Manéte in dilectióne mea. Si præcépta mea servavéritis, manébitis in dilectióne mea; sicut et ego Patris mei præcépta servávi, et máneo in eius dilectióne. Hæc locútus sum vobis, ut gáudium meum in vobis sit et gáudium vestrum impleátur. Hoc est præcéptum meum, ut diligátis ínvicem, sicut diléxi vos. Maiórem hac dilectiónem nemo habet, ut ánimam suam ponat quis pro amícis suis. Vos amíci mei estis, si fecéritis quæ ego præcípio vobis. Iam non dicam vos servos, quia servus nescit quid fáciat dóminus eius: vos autem dixi amícos, quia ómnia, quæcúmque audívi a Patre meo, nota feci vobis. Non vos me elegístis; sed ego elégi vos et pósui vos, ut eátis et fructum afferátis, et fructus vester máneat, ut, quodcúmque petiéritis Patrem in nómine meo, det vobis. Hæc mando vobis, ut diligátis ínvicem ». Verbum Dómini. The proper Latin texts (including proper readings) were approved by the Congregation for Divine Worship and the Discipline of the Sacraments on July 22, 2020, for the Mass in honor of Saint Stanislaus of Jesus and Mary Papczyński (cf. Prot. n. 357/20).
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==