Collection of Masses of Patron Saints and Blesseds Vol 2 Lectionary

18 MAII 89 DIE 18 MAII SANCTI STANISLAI A IESU ET MARIA PAPCZYŃSKI, PRESBYTERI ET FUNDATORIS SOLLEMNITAS LECTIO PRIMA Extra Tempus Paschale: Is 61, 1-3a Unxit me Dominus et evangelizare pauperibus misit me. Léctio libri Isaíæ prophétæ Spíritus Dómini super me, eo quod únxerit Dóminus me; ad annuntiándum mansuétis misit me, ut medérer contrítis corde et prædicárem captívis indulgéntiam et clausis apertiónem; ut prædicárem annum placábilem Dómino et diem ultiónis Deo nostro. Ut consolárer omnes lugéntes, ut pónerem lugéntibus Sion, et darem eis corónam pro cínere, óleum gáudii pro luctu, pállium laudis pro spíritu mæróris: et vocabúntur in ea fortes iustítiæ plantátio Dómini ad glorificándum. Verbum Dómini. Tempore Paschali: Act 4, 32-35 Cor unum et anima una. Léctio Actuum Apostolórum In diébus illis: Multitúdinis credéntium erat cor unum et ánima una; nec quísquam eórum, quæ possidébat, áliquid suum esse dicébat; sed erant illis ómnia commúnia. Et virtúte magna reddébant Apóstoli testimónium resurrectiónis Iesu Christi Dómini nostri,

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==