88 APPENDIX – LATIN READINGS ALLELUIA Mt 11, 28 (℟. Allelúia, allelúia.) Veníte ad me, omnes qui laborátis et oneráti estis, et ego refíciam vos, dicit Dóminus. (℟. Allelúia, allelúia.) EVANGELIUM Mt 9, 35-38 Messis quidem multa, operarii autem pauci. ✠ Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum In illo témpore: Circumíbat Iesus civitátes omnes et castélla, docens in synagógis eórum, et prǽdicans Evangélium Regni, et curans omnem languórem et omnem infirmitátem. Videns autem turbas, misértus est eis quia erant vexáti et iacéntes sicut oves non habéntes pastórem. Tunc dicit discípulis suis: « Messis quidem multa, operárii autem pauci; rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam ». Verbum Dómini.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==