Collection of Masses of Patron Saints and Blesseds Vol 2 Lectionary

5 OCTOBRIS 105 PSALMUS RESPONSORIUS Ps 102, 1-2. 3-4. 8-9. 11-12 ℟. (cf. 8a) Dóminus bonus est et plenus misericórdiæ. Bénedic, ánima mea, Dómino, et ómnia quæ intra me sunt nómini sancto eius. Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius. ℟. Dóminus bonus est et plenus misericórdiæ. Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis, et sanat omnes infirmitátes tuas; qui rédimit de intéritu vitam tuam, qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus. ℟. Dóminus bonus est et plenus misericórdiæ. Miserátor et miséricors Dóminus; longánimis, et multum miséricors. Non in perpétuum irascétur, neque in ætérnum comminábitur. ℟. Dóminus bonus est et plenus misericórdiæ. Quóniam secúndum altitúdinem cæli a terra, corroborávit misericórdiam suam super timéntes se; quantum distat ortus ab occidénte, longe fecit a nobis iniquitátes nostras. ℟. Dóminus bonus est et plenus misericórdiæ. ALLELUIA Mt 11, 29ab ℟. Allelúia, allelúia. Tóllite iugum meum super vos, et díscite a me, quia mitis sum, et húmilis corde. ℟. Allelúia, allelúia.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==