104 APPENDIX – LATIN READINGS Vel: 2 Cor 5, 14-21 Reconciliatio cum Deo in Christo. Léctio Epístolæ secúndæ beáti Pauli apóstoli ad Corínthios Fratres: Cáritas Christi urget nos; æstimántes hoc, quóniam si unus pro ómnibus mórtuus est, ergo omnes mórtui sunt; et pro ómnibus mórtuus est Christus, ut et qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mórtuus est et resurréxit. Itaque nos ex hoc néminem nóvimus secúndum carnem. Et si cognóvimus secúndum carnem Christum, sed nunc iam non nóvimus. Si qua ergo in Christo nova creatúra, vétera transiérunt: ecce facta sunt ómnia nova. Omnia autem ex Deo qui nos reconciliávit sibi per Christum, et dedit nobis ministérium reconciliatiónis. Quóniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcílians sibi, non réputans illis delícta ipsórum; et pósuit in nobis verbum reconciliatiónis. Pro Christo ergo legatióne fúngimur, tanquam Deo exhortánte per nos. Obsecrámus pro Christo, reconciliámini Deo. Eum qui non nóverat peccátum, pro nobis peccátum fecit, ut nos efficerémur iustítia Dei in ipso. Verbum Dómini.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==