106 APPENDIX – LATIN READINGS Vel: ALLELUIA 1 Io 4, 10b ℟. Allelúia, allelúia. Deus prior diléxit nos, et misit Fílium suum propitiatiónem pro peccátis nostris. ℟. Allelúia, allelúia. EVANGELIUM Io 19, 31-37 Videbunt in quem transfixerunt. ✠ Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem Iudǽi ergo (quóniam parascéve erat), ut non remanérent in cruce córpora sábbato (erat enim magnus dies ille sábbati), rogavérunt Pilátum ut frangeréntur eórum crura, et tolleréntur. Venérunt ergo mílites, et primi quidem fregérunt crura, et alteríus, qui crucifíxus est cum eo. Ad Iesum autem cum veníssent, ut vidérunt eum iam mórtuum, non fregérunt eius crura; sed unus mílitum láncea latus eius apéruit, et contínuo exívit sanguis et aqua. Et qui vidit, testimónium perhíbuit, et verum est testimónium eius. Et ille scit quia vera dicit, ut et vos credátis. Facta sunt enim hæc ut Scriptúra implerétur: Os non comminuétis ex eo. Et íterum ália Scriptúra dicit: Vidébunt in quem transfixérunt. Verbum Dómini.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==