Collection of Masses of Patron Saints and Blesseds Vol 2 Lectionary

98 APPENDIX – LATIN READINGS EVANGELIUM Io 2, 1-11 Erat Mater Iesu ibi. Et crediderunt in eum discipuli eius. ✠ Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem In illo témpore: Núptiæ factæ sunt in Cana Galilǽæ, et erat mater Iesu ibi; vocátus est autem et Iesus et discípuli eius ad núptias. Et deficiénte vino, dicit mater Iesu ad eum: « Vinum non habent ». Et dicit ei Iesus: « Quid mihi et tibi, múlier? Nondum venit hora mea ». Dicit mater eius minístris: « Quodcúmque díxerit vobis, fácite ». Erant autem ibi lapídeæ hýdriæ sex pósitæ secúndum purificatiónem Iudæórum, capiéntes síngulæ metrétas binas vel ternas. Dicit eis Iesus: « Impléte hýdrias aqua ». Et implevérunt eas usque ad summum. Et dicit eis: « Hauríte nunc et ferte architriclíno ». Illi autem tulérunt. Ut autem gustávit architriclínus aquam vinum factam et non sciébat unde esset, minístri autem sciébant, qui hauríerant aquam, vocat sponsum architriclínus et dicit ei: « Omnis homo primum bonum vinum ponit et, cum inebriáti fúerint, id quod detérius est; tu servásti bonum vinum usque adhuc ». Hoc fecit inítium signórum Iesus in Cana Galilǽæ et manifestávit glóriam suam, et credidérunt in eum discípuli eius. Verbum Dómini.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==