10 IULII 97 PSALMUS RESPONSORIUS Ps 86, 1-2. 3 et 5. 6-7 ℟. (3) Gloriósa dicta sunt de te, cívitas Dei! Fundaménta eius in móntibus sanctis; díligit Dóminus portas Sion super ómnia tabernácula Iacob. ℟. Gloriósa dicta sunt de te, cívitas Dei! Gloriósa dicta sunt de te, cívitas Dei! Et de Sion dicétur: « Hic et ille natus est in ea; et ipse firmávit eam Altíssimus ». ℟. Gloriósa dicta sunt de te, cívitas Dei! Dóminus réferet in librum populórum: « Hi nati sunt illic ». Et cantant sicut choros ducéntes: « Omnes fontes mei in te ». ℟. Gloriósa dicta sunt de te, cívitas Dei! ALLELUIA ℟. Allelúia, allelúia. O felix Virgo, quæ Dóminum genuísti; O beáta Mater Ecclésiæ, quæ in nobis foves Spíritum Fílii tui Iesu Christi! ℟. Allelúia, allelúia.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==