LATIN PROPER AND COMMON PRAYERS – 5 NOVEMBRIS 237 ere dignum et iustum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus: per Christum Dóminum nostrum. In quo nobis spes beátæ resurrectiónis effúlsit, ut, quos contrístat certa moriéndi condício, eósdem consolétur futúræ immortalitátis promíssio. Tuis enim fidélibus, Dómine, vita mutátur, non tóllitur, et, dissolúta terréstris huius incolátus domo, ætérna in cælis habitátio comparátur. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus, cumque omni milítia cæléstis exércitus, hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth. Pleni sunt cæli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis. Ant. ad communionem Lux ætérna lúceat eis, Dómine, cum Sanctis tuis in ætérnum, quia pius es. Réquiem ætérnam dona eis, Dómine, et lux perpétua lúceat eis, cum Sanctis tuis in ætérnum, quia pius es. Cf. 4 Esdr 2, 34-35 POST Exáudi, Deus, tuos sacraménto salútis fílios enutrítos, COMMUNIONEM et, qui Christum Unigénitum tuum per Sanctum Spíritum e mórtuis suscitásti, fidélibus tuis, confrátribus nostris defúnctis Mariánis, immortalitátis et vitæ concéde lætítiam. Per Christum Dóminum nostrum. V
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==