Collection of Masses of Patron Saints and Blesseds Vol. 1 Missal

LATIN PROPER AND COMMON PRAYERS – 22 OCTOBRIS 235 PRÆFATIO DE SANCTIS PASTORIBUS De præsentia sanctorum Pastorum in Ecclesia ℣. Dóminus vobíscum. ℟. Et cum spíritu tuo. ℣. Sursum corda. ℟. Habémus ad Dóminum. ℣. Grátias agámus Dómino Deo nostro. ℟. Dignum et iustum est. ere dignum et iustum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus: per Christum Dóminum nostrum. Quia sic tríbuis Ecclésiam tuam sancti Ioánnis Pauli festivitáte gaudére, ut eam exémplo piæ conversatiónis corróbores, verbo prædicatiónis erúdias, gratáque tibi supplicatióne tueáris. Et ídeo, cum Angelórum atque Sanctórum turba, hymnum laudis tibi cánimus, sine fine dicéntes: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth. Pleni sunt cæli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis. Ant. ad communionem Pastor bonus ánimam suam pósuit pro óvibus suis. Cf. Io 10, 11 POST Sacraménta quæ súmpsimus, Dómine Deus noster, COMMUNIONEM in nobis fóveant caritátis ardórem, quo beátus Ioánnes Paulus veheménter accénsus pro Ecclésia tua se iúgiter impendébat. Per Christum Dóminum nostrum. V

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==