234 Die 22 octobris Sancti Ioannis Pauli II, Papæ Memoria Ant. ad introitum Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo: ídeo iureiurándo fecit illum Dóminus créscere in plebem suam. Cf. Sir 50, 1; 44, 16.22 COLLECTA Deus, dives in misericórdia, qui beátum Ioánnem Paulum, papam, univérsæ Ecclésiæ tuæ præésse voluísti, præsta, quǽsumus, ut, eius institútis edócti, corda nostra salutíferæ grátiæ Christi, uníus redemptóris hóminis, fidénter aperiámus. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. SUPER OBLATA Súscipe, quǽsumus, Dómine, hoc sacrifícium pópuli tui, ut, quod tibi in honóre beáti Ioánnis Pauli offértur ad glóriam, nobis tríbuas ad salútem perpétuam. Per Christum Dóminum nostrum.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==