Collection of Masses of Patron Saints and Blesseds Vol. 1 Missal

LATIN PROPER AND COMMON PRAYERS – 5 OCTOBRIS 233 PRÆFATIO DE SANCTIS VIRGINIBUS ET RELIGIOSIS De signo vitæ Deo consecratæ ℣. Dóminus vobíscum. ℟. Et cum spíritu tuo. ℣. Sursum corda. ℟. Habémus ad Dóminum. ℣. Grátias agámus Dómino Deo nostro. ℟. Dignum et iustum est. ere dignum et iustum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus: In Sanctis enim, qui Christo se dedicavérunt propter regnum cælórum, tuam decet providéntiam celebráre mirábilem, qua humánam substántiam et ad primæ oríginis révocas sanctitátem, et perdúcis ad experiénda dona, quæ in novo sǽculo sunt habénda. Et ídeo, cum Sanctis et Angelis univérsis, te collaudámus, sine fine dicéntes: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth. Pleni sunt cæli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis. Ant. ad communionem Confitémini Dómino, quóniam bonus, quóniam in sǽculum misericórdia eius. Ps 117, 1 POST Sanctíssimum sacraméntum, quo sumus repléti, COMMUNIONEM Deus misericordiárum, corpus et spíritum in nobis rénovet, ut, sanctæ Faustínæ exémplo, spem misericórdiæ tuæ mundo univérso afférre valeámus. Per Christum Dóminum nostrum. V

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==