Collection of Masses of Patron Saints and Blesseds Vol. 1 Missal

232 Die 5 octobris Sanctæ Mariæ Faustinæ Kowalska, Virginis Memoria Ant. ad introitum Misericórdias Dómini in ætérnum cantábo, in generatiónem et generatiónem annuntiábo veritátem tuam in ore meo. Ps 88, 2 COLLECTA Deus, qui sanctæ Faustínæ munus tribuísti imménsas tuæ infinítæ misericórdiæ divítias diffundéndi, ipsa intercedénte nobis concéde, ut eius exémplo de tua bonitáte plene confídere atque caritátis ópera generóse perfícere valeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. SUPER OBLATA Súscipe, sancte Pater, hæc múnera, quæ cum gáudio tibi deférimus, et concéde, ut nos quoque Christo adhæréntes sacrifícium expiatiónis tibi offérre póssimus in remissiónem peccatórum nostrórum atque totíus mundi salútem. Per Christum Dóminum nostrum.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==