Collection of Masses of Patron Saints and Blesseds Vol. 1 Missal

228 Die 10 iulii Beatæ Mariæ Virginis de Virtutibus Memoria Ant. ad introitum Omni laude digníssima es, sacra Virgo María, quia ex te ortus est Christus, Deus noster, et in Ecclésia fulges exémplar virtútum. COLLECTA Dómine Deus, qui beátam Vírginem Maríam nobis exémplar dedísti sublímis caritátis et summæ humilitátis, concéde Ecclésiæ tuæ, ut, præcépto amóris sicut illa obsecúta, glóriæ tuæ et hóminum servítio se devóveat atque apud omnes gentes sacraméntum tuæ dilectiónis exsístat. Per Dóminum nostrum Iesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. SUPER OBLATA Convérte, Dómine, in sacraméntum salútis múnera tibi lætánter obláta in hac memória gloriósæ Vírginis Maríæ, quæ Ecclésiæ tuæ spiritális cultus fulget exémplar, quo nosmetípsos exhibére debémus hóstiam sanctam tibíque placéntem. Per Christum Dóminum nostrum.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==