Collection of Masses of Patron Saints and Blesseds Vol. 1 Missal

LATIN PROPER AND COMMON PRAYERS – 10 IULII 229 PRÆFATIO DE BEATA MARIA VIRGO, IMAGO ET MATER ECCLESIÆ II Beata Virgo germani cultus exemplar ℣. Dóminus vobíscum. ℟. Et cum spíritu tuo. ℣. Sursum corda. ℟. Habémus ad Dóminum. ℣. Grátias agámus Dómino Deo nostro. ℟. Dignum et iustum est. ere dignum et iustum est, æquum et salutáre, nos tibi, sancte Pater, semper et ubíque grátias ágere: per Iesum Christum Dóminum nostrum. Quia imménsa bonitáte tua Vírgini Ecclésiæ germáni cultus exémplar Vírginem dedísti Maríam. Quæ, Virgo áudiens, verba tua læta compléctitur atque, cóndita in corde, tácita confert. Virgo orans, laudis cántico tuam extóllit misericórdiam, pro sponsis sollícita intercédit, cum Apóstolis deprecátur unánimis. Virgo páriens, Fílium génerat Spíritus Sancti virtúte, et, iuxta crucem, mater proclamátur novi fœ́deris pópuli. Virgo ófferens, tibi in templo Primogénitum sistit et apud lignum vitæ eius immolatióni conséntit. Virgo vígilans, resurrectiónem Fílii incunctánter præstolátur et Sancti Spíritus effusiónem exspéctat fidélis. Et ídeo, choris angélicis sociáti, te laudámus in gáudio confiténtes: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth. Pleni sunt cæli et terra glória tua. V

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==