LATIN PROPER AND COMMON PRAYERS – 12 IUNII 227 PRÆFATIO I DE SANCTIS MARTYRIBUS De signo et exemplo martyrii ℣. Dóminus vobíscum. ℟. Et cum spíritu tuo. ℣. Sursum corda. ℟. Habémus ad Dóminum. ℣. Grátias agámus Dómino Deo nostro. ℟. Dignum et iustum est. ere dignum et iustum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus: Quóniam beatórum mártyrum Antónii, Geórgii et sociórum pro confessióne nóminis tui, ad imitatiónem Christi, sanguis effúsus tua mirabília maniféstat, quibus pérficis in fragilitáte virtútem, et vires infírmas ad testimónium róboras, per Christum Dóminum nostrum. Et ídeo, cum cælórum Virtútibus, in terris te iúgiter celebrámus, maiestáti tuæ sine fine clamántes: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth. Pleni sunt cæli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis. Ant. ad communionem Qui perdíderit ánimam suam propter me et Evangélium, salvam fáciet eam, dicit Dóminus. Cf. Mc 8, 35 POST Consérva in nobis, Dómine, munus tuum, COMMUNIONEM et quod, te donánte, pro festivitáte beatórum mártyrum Antónii, Geórgii et sociórum percépimus, et salútem nobis præstet et pacem. Per Christum Dóminum nostrum. V
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==