Collection of Masses of Patron Saints and Blesseds Vol. 1 Missal

226 Die 12 iunii Beatorum Antonii Leszczewicz et Georgii Kaszyra, Presbyterorum, et Sociorum, Martyrum Memoria Ant. ad introitum Tamquam aurum in fornáce probávit eléctos Dóminus, et quasi holocáusti hóstiam accépit illos; et in témpore erit respéctus illórum: quóniam donum et pax erit eléctis Dei. Cf. Sap 3, 6-7. 9 COLLECTA Omnípotens sempitérne Deus, qui beátis António, Geórgio et sóciis pro Christo pati donásti, nostræ quoque fragilitáti divínum præténde subsídium, ut sicut illi pro te mori non dubitárunt, ita nos fortes in tua confessióne vívere valeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. SUPER OBLATA Súscipe, quǽsumus, Dómine, múnera pópuli tui pro mártyrum tuórum passiónibus dicáta sanctórum, et, quæ beátis António, Geórgio et sóciis in persecutióne fortitúdinem ministrárunt, nobis quoque prǽbeant inter advérsa constántiam. Per Christum Dóminum nostrum.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==