LATIN PROPER AND COMMON PRAYERS – 4 FEBRUARII 219 PRÆFATIO DE SANCTIS VIRGINIBUS ET RELIGIOSIS De signo vitæ Deo consecratæ ℣. Dóminus vobíscum. ℟. Et cum spíritu tuo. ℣. Sursum corda. ℟. Habémus ad Dóminum. ℣. Grátias agámus Dómino Deo nostro. ℟. Dignum et iustum est. ere dignum et iustum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus: In Sanctis enim, qui Christo se dedicavérunt propter regnum cælórum, tuam decet providéntiam celebráre mirábilem, qua humánam substántiam et ad primæ oríginis révocas sanctitátem, et perdúcis ad experiénda dona, quæ in novo sǽculo sunt habénda. Et ídeo, cum Sanctis et Angelis univérsis, te collaudámus, sine fine dicéntes: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth. Pleni sunt cæli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis. Ant. ad communionem Eructávit cor meum verbum bonum, dico ego ópera mea Regi. Ps 44, 2 POST Salutáribus, Dómine, fóntibus recreáti, COMMUNIONEM te súpplices exorámus, ut, beátæ Ioánnæ intercessióne, Christo in dies intímius adhæréntes, in eius regno grátiæ mereámur esse consórtes. Qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum. V
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==