Collection of Masses of Patron Saints and Blesseds Vol. 1 Missal

220 Die 15 februarii Beati Michaelis Sopoćko, Presbyteri Memoria Ant. ad introitum Spíritus Dómini super me: propter quod unxit me, evangelizáre paupéribus misit me, sanáre contrítos corde. Cf. Lc 4, 18 COLLECTA Omnípotens et miséricors Deus, qui beátum Michaélem, presbýterum, ad nuntiándam misericórdiam tuam mundo elegísti, præsta, quǽsumus, ut eius fidéle ministérium ómnibus homínibus áfferat conversiónis et sanctitátis copiósum fructum. Per Dóminum nostrum Iesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. SUPER OBLATA Præténde múnera, quǽsumus, Dómine, altáribus tuis pro beáti tui Michaélis commemoratióne propósita, ut, sicut per hæc beáta mystéria illo glóriam contulísti, ita nobis indulgéntiam largiáris. Per Christum Dóminum nostrum.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==