218 Die 4 februarii Sanctæ Ioannæ Valesiæ, Religiosæ Memoria Ant. ad introitum Ego autem sicut olíva fructífera in domo Dei, sperávi in misericórdia Dei in ætérnum et in sǽculum sǽculi. Cf. Ps 51, 10 COLLECTA Deus, qui ancíllam tuam beátam Ioánnam ad quæréndum te ante ómnia vocásti, eius exémplo et intercessióne concéde, ut, puro et húmili corde tibi serviéntes, ad glóriam tuam perveniámus ætérnam. Per Dóminum nostrum Iesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. SUPER OBLATA Devotiónis nostræ múnera, Dómine, in beátæ Ioánnæ commemoratióne tibi sacránda deférimus, qui temporáli consolatióne signíficas, ut promíssa non desperémus ætérna. Per Christum Dóminum nostrum.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==