Ephemerides Marianorum - Studia historyczno-teologiczne (2012)

3) Curandum est, ut novitii minus studiis, plus vero ascesi intenti sint, quamquam studia plane removeri non possunt. 4) Ordinanda erit quoque studentium vitae ratio; tendendum est ad id a) ut studiorum ratio et cursus ab aliquo dirigatur; nunc temporis eas potest Superior Generalis faciet, quantum poterit. b) ut vita spiritualis ordinetur: libri meditationum, libri ad facien- das lectiones spirituales indicabuntur. c) ut quaedam exercitia spiritualia a studentibus in comuni una no- vitiis persolventur, quaedam privatim. d) ut colloquia vel collationes spirituales aliquando a studentibus in- stituantur. e) ut disputationes theologicae et philosophicae a studentibus ha beantur. f) ut librorum lectura Superiorum inspectioni subdatur. g) si id fieri poterit et utile apparebit, e studentibus quidam desi- gnentur ut repetitores aliorum, saltem quoad quasdam scien- tias. Haec omnia tamquam directio statuuntur, quae quantum fieri po- terit in usum deducentur. III. Quaedam, quae Congregationis candidatos spectant: 1) Nostri sacerdotes curent ut vocationes ad superiorem perfectionem generatim tum ad vitam religiosam speciatim excitent, sustentent et colant. 2) Curandum est, iuxta Ecclesiae canones, sed pacifice cum caritate et maxima reverentia ne Ordinarii loci sacerdotes, qui volunt in Con- gregationem ingredi dare [?] retingant vel impediant, maxime cum precibus et obsecrationibus Rev. Ordinarii loci, sunt ad hoc incli- nandi, ut suum consensum praebeant. 3) Candidati laici bene antea probentur, non ab uno aliquo patre sed etiam ab aliis, quantum fieri potest. In his sequendae superiorum indicationes. IV. De Congregationis re pecuniaria. 1) Curent, quantum quisque poterit, eis quae labore suo acquiruntur, Congregationem iuvare, quae pauperima est. 2) Curent benefactores vel stipendia invenire, praesertim eis, qui stu- dia continuaturi sunt. Beatus Georgius Matulewicz 470

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==