Ephemerides Marianorum - Studia historyczno-teologiczne (2012)

30 VII. Sessionem habuimus de rebus nostrae Congregationis. Dnus Julianus Kozak definitive in novitiorum numerum susceptus est. 31 VII. Omnes hos dies, praesertim hodie, operam dedimus transpor- tandis rebus e convictu Canisiano in domum rue Pere Girard nr 8. Noc- tem primam in hac domo transegimus. D-nus Leo Kulwieć de oppido Villari, ubi recuperandae sanitatis gratia fuit, reversus est. Matulewicz et Wojtkiewicz fuerunt apud Ordinarium loci atque pe- tierunt, ut capellam liceat in domo instituare. Concesit rem oraliter; petitiones dedimus in scriptis. Puncta de quibus per praecedentes dies collocuti sumus sunt haec: I. De Congregationis regimine et organisatione ad interim. 1) Statutum est, ut Superior Generalis ad interim Friburgi consultores et adiutores habeat Felicem Kudirka et Marianum Wiśniewski, qu- orum primus aeconomi munere, alter vero secretarii fungantur. Pra- eterea cum graviores res decidendae erunt, unus alterve e magis pe- ritis novitiis ad consilium vocari potest. 2) Omnium fratrum, qui in ditione Russiae operam navaturi sunt, ve- luti superior et superarbiter D-nus Franciscus Bucys habebitur. 3) Praeterea qui in dioecesi Varsaviensi erunt, suum specialem, qui vero in Seynensi pariter suum superiorem habebunt. Illi superiores locales a superiore generali designabuntur. 4) Superioribus localibus menstruam vitae exterioris rationem fratres illius dioecesis reddere studeant, quantum id commode fieri pote- rit; item apud aliquem e suis fratribus quantum it potest fieri con- fessiones suas peragant. Secus relatio menstrua Superiori Genera- li detur. II. De novitiatu et domo studiorum. 1) Quamquam nunc temporis novitiatus a domo studiorum separari plane nequit, tamen, quantum fieri potest, id curabitur, saltem, ut novitii aliquam domus partem sibi designatam habeant ibique suum specialem diei et exercitationum ordinem sequantur. 2) Novitii saltem bis in mense rationem suae vitae magistro reddant iuxta instructiones. Diarium Friburgi Helvetiorum 31 VII 1911 – 19 IX 1912 469

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==