Ephemerides Marianorum - Studia historyczno-teologiczne (2012)
1 XI. Statuimus per totam octavam ad sucurrendum animabus fide- lium defunctorum per recitare tempore visitationis Sanctissimi scilicet post prandium et coenam „De profundis” cum orationibus, nam sem- per pro defunctis offerimus omnes indulgentias, quae applicai pro de- functis possunt. Aliter non possumus promovere suffragia nunc tem- poris, quia non sumus independentes; in futuro promoveri poterant suffragia per conciones, processiones, cantationes Officii Defunctorum, sollemnes Missas. 2 XI. Erat longior deambulatio. Sessio relata est ad dominicam XXII post Pent. scilicet 5 novembris. Vespere profecti sunt in suam patriam illi duo iuvenes, qui advenerunt, missi a D-o Andziulis. Experientia edocuit non esse recipiendos nisi bene probatos candidatos, quia iam probe conscii sint quod vellent ad quid adspirent. 4 XI. Fuerant Matulewicz et Wojtkiewicz apud Dnum Currat, Vica- rium Generalem dioecesis Lausanensis, ad praesentandas omnium lit- teras passus, item rogarunt, ut Ordinariatus det benignam declaratio- nem, se nihil habere contra id, ut in Convictu Canisiano a nostris no- vitiatus et domus studiorum instituatur. Benigne promisit id concede- re ea conditione, ut praebetur brevis expositio de historia, et fine no- strae Congregationis. 5 XI. Instituimus exercitia spiritualia menstrua. I Meditatio super te- xtum: “Discite a me quia mitis sum et humilis corde” – de virtutibus Cordis Jesu; mansuetudine et humilitate. II Meditatio de vita B.V.M. post ascensionem Jesu. III Cosideratio et examen sonscieniae: De spi- ritu Jesu (humilitatis) et de spiritu mundi, examen de humilitate. Ve- spere post cenam instituimus sessionem. 1) Collocuti sumus de legendis menstruis quibusdam gravissimis ephe- meridibus scientificis ita, ut singuli quasdam ephemerides perlustrent atquet ceteris quisque communicet quae graviora ibi sint. Qui novi libri apparuerunt, quae quaestiones agitentur, quae utiliores questio- nes agitentur? et cet. Hac ratione quisque minus temporis absumet et perdet atque ad communem omnium utilitatem confert. 2) Statutum ut quidam e nostris selecti frequentent quasdam associa- tiones catholicas studentium eo fine, ne contactum et nexum abrum- Diarium Friburgi Helvetiorum 31 VII 1911 – 19 IX 1912 455
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==